LIB. VV ocibus? & uarios sonitus emittere linguae?T empore eodem alij facere id non quisse putentur?P raeterea, si non alij quoque uocibus usiI nter se fuerant: unde insita notities estV tilitatis? & unde data est huic prima potestas?Quid uellet, facere ut sciret? animoque uideret?C ogere item plureis unus, uictosque domareN on poterat: rerum ut perdiscere nomina uellent:N ec ratione docere ulla, suaderique surdisQuid sit opus facto: faciles neque enim paterentur:N ec ratione ulla sibi ferrent amplius aureisV ocis inauditos sonitus obtundere frustra.P ostremo quid in hac mirabile tantopere est re�S i genus humanum, cui uox, & lingua uigeret:P ro uario sensu uarias res uoce notaret:Cum peudes mutae, cum denique secla ferarumD issimileis soleant uoces, uariasque ciere,Cum metus, aut dolor est: et cum iam gaudia gliscunt.Quippe etenim licet in rebus cognoscere apertis.I rritata canum cumprimum magna molossumM ollia ricta premunt duros nudantia denteis:L onge alio sonitu rabie districta minantur:E t cum iam latrant, & uocibus omnia complentAut catulos blande cum lingua lambere tentant:A tubi eos iactant, pedibus: morsuque petentes,S uspensis teneros imitantur dentibus haustus:L onge alio pacto gannitu uocis adulant:E t cum deserti baubantur in aedibus: aut cumP lorantes fugiunt summisso corpore plagas.D enique non hinnitus item differre uidetur?
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten