LIB. V101E t lapides, & item syluarum fragmina rami,E t flammae, atque ignes, postquam sunt cognita primum:P osterius ferri uis est, aerisque reperta:E t prior aeris erat, quàm ferri oognitus usus:Quo facilis magis est natura, & copia maior.Aere solum terrae tractabant: aerique belliMiscebant fluctus: & uulnera uasta serebant:E t pecus, atque agros adimebant: nam facile ollisO mnia cedebant armatis nuda, & inerma.1 nde minutatim processit ferreus ensis:Versaque in opprobrium species est falcis ahenae:E t ferro coepere solum proscindere terrae:E xaequataque sunt creperi certamina belli.E t prius est armatum in equi conscendere costas:E t moderarier hunc frenis: dextraque uigere:Quàm bijugo curru belli tentare pericla.E t bijugo prius est, quàm bis coniungere binos:Et quàm falciferos inuentum ascendere currus.I nde boues lucas turrito corpore tetros,A nquimanos belli docuerunt uulnera PoeniS ufferre: & ma gnas martis turbare citeruas.S ic alid ex alio peperit discordia tristis:H orribile humanis quod gentibus esset in armis.I nque dies belli terroribus addidit augmen.X entarunt etiam tauros in munera belli:E xpertique sues saeuos sunt mittere in hosters:E t ualidos partim præ se misere leonesCum ductoribus armatis, saeuisque magistris:Qui moderarier his possent: uinclisque tenere,N equicquam: quoniam permista caede calentes
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten