Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
101v
JPEG-Download
 

LVCR.T urbabant saeui nullo discrimine turmas,Terrificas capitum quatienteis undique cristas.N ec poterant equites, fremitu perterrita equorumP etora mulcere: & frenis conuertere in hosteisI rritata leae iaciebant corpora saltuV ndique: & aduersum uenientibus ora petebant:Et nec opinanteis à tergo diripiebant:D eplexaeque dabant in terram uulnere uictosMorsibus affixae ualidis, atque unguibus incis.I actabantque suos tauri, pedibusque terebant,E t latera, ac uentres hauribant subter equorumCornibus: ad terramque minanti mente ruebant.At ualidis socios cedebant dentibus apri,Tela infracta suo tinguentes sanguine saeui:P ermistasque dabant equitum, peditumque ruinas.N am transuersa feros exibant dentis adactusI umenta: aut pedibus uentos erecta petebantN equicquam: quoniam a neruis succisa uideresC oncidere: atque graui terram consternere casu-S i quos ante domi domitos satis esse putabant:E fferue sere cernebant in rebus agundis,V ulneribus, clamore, fuga, terrore, tumultu:N ec poterant ullam partem reducere eorum.D iffugiebat enim uarium genus omne ferarum.V t nunc saepe boues lucae, ferro male mactataeD iffugiunt: fera facta suis cum multa dedere.S ic fuit, ut facerent. sed uix adducor, ut anteN on quierint animo praesentire: atque uidere,Quàm commune malum fieret, foedumque futurum.E t magis id possis factum contendere in omni: