LVCR.Humorem, ueluti pendentia uellera lanae:Cum supra magnum uenti mare nubila portant.Consimili ratione ex omnibus amnibus humorT ollitur in nubes: quo cum bene semina aquarumM ulta modis multis conuenere undique adaucta:Confertae nubes ui uenti mittere certantD upliciter: nam uis uenti contrudit: & ipsaCopia nimborum turba maiore wactaV rget: & è supero premit: ac facit effluere imbreis.P raeterea cum rarescunt quoque nubila uentis:A ut dissoluuntur solis super icta calore:M ittunt humorem pluuium: stillante, quasi igniCera super calido tabescens multa liquescatS ed uehemens imber fit: ubi uehementer utroque,N ubila ui cumulata premuntur, & impete uenti-At retinere diu pluuiae, longumque morariC onsuerunt: ubi multa fuerunt semina aquarum:A tque alijs aliae nubes, nimbique rigantes,1 nsuper atque omni uulgo de parte feruntur:T erraque cum fumans humorem tota rehalat.Hic ubi sol radijs tempestatem inter opacamA duersa fulsit nimborum aspergine contra:Tum color in nigris existit nubibus arci.C aetera quae sursum crescunt: sursumque creantur:Et quae concrescunt in nubibus omnia, prorsumO mnia, nix, uenti, grando, gelidaeque pruinae,Et uis magna geli, ma gnum duramen aquarum,E t mora, quae fluuios passim refrenat euntes:P erfacile est tamen haec reperire: animoque uidere:O mnia quo pacto fiant: quareue creentur,cum bene
JPEG-Download
verfügbare Breiten