Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
113r
JPEG-Download
 

LIB. VI11;C um bene ognoris elementis reddita quae sint.Nunc age, quae ratio terrai motibus extet,P ercipe: & in primis terram fac ut esse rearisS ubter item, ut supra est, uentis, atque undique plenamS peluncis: multosque lacus, multasque lacunasI n gremio gerere, & rupes, deruptaque saxa:M ultaque sub tergo terrai flumina tectaV oluere ui fluctus, submersaque saxa putandum est.V ndique enim similem esse sui, res postulat ipsa.H is igitur rebus subiunctis, suppositisque:Terra superne tremit magnis concussa ruinisS ubter: ubi ingenteis spelunas subruit aetasQuippe cadunt toti montes: ma gnoque repenteConcussu late disserpunt inde tremores:E t merito, quoniam plaustris concissa tremiscuntT ecta uiam propter non magno pondere tota.N ec minus exultant, ubi currus cunque equitum uiFerratos utrinque rotarum succutit orbeis.F it quoque, ubi in magnas aeque, uastasque lacunasG leba uetustate è terra prouoluitur ingens:V t iactetur, aquae fluctu quoque terra uacillet.v t uas in terra non quit constare: nisi humorD estitit in dubio fluctu iactarier intus.P raeterea uentus cum per loca subcaua terraeC ollectus parti ex una procumbit: & urgetO bnixus magnis speluncas uiribus altas:I ncumbit tellus: quo uenti prona premit uis.Tum supra terram quae sunt extructa domorum:A d coelumque magis quanto sunt edita quaeque:I nclinata minant in eandem prodita partem: