Band 
Tome premier.
Seite
48
JPEG-Download
 

48

VITRUVIUS. LIB. I.

Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cumaedificiis interioribus magnificis item vestibula conve-nientia et elegantia erunt facta. Si enim interiora per-fectus habuerint elegantes 61 , aditus autem humiles etinhonestos, non erunt cum decore. Item si Doricis episty-liis 62 in coronis denticuli 63 sculpentur, aut in pulvi-natis columnis et Ionicis epistyliis exprimentur trigly-phi 6 ^, translatis ex alia ratione proprietatibus in aliudgenus operis, offendetur aspectus, alius ante ordinis con-suetudinibus institutis.

Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibustemplis saluberrimae regiones, aquarumque fontes in hislocis idonei eligentur, in quibus fana constituantur;deinde maxime Æsculapio , Saluti et eorum deorum,quorum plurimi medicinis ægri curari videntur. Quumenim ex pestilenti in salubrem locum corpora ægratranslata fuerint, et e fontibus salubribus aquarum usussubministrabuntur, celerius convalescent. Ita efficietur,uti ex natura loci majores, auctasque cum dignitate, di-vinitas excipiat opiniones. Item naturæ decor erit, sicubiculis et bibliothecis, ab oriente lumina capientur;balneis et hibernaculis, ab occidente hiberno; pinaco-thecis et quibus certis luminibus opus est partibus, aseptentrione : quod ea cœli regio neque exclaratur ne-que obscuratur solis cursu, sed est certa et immutabilisdie perpetuo.

Distributio 65 autem est copiarum locique commodadispensatio, parcaque in operibus sumptus cum ratione