254 VITRUVIUS. L1B. IU.
Theatrum lapideum* 8 , et reliquæ, quæ eisdem rationi-bus sunt compositæ.
Hæc utraque genera vitiosum habent usum. Matresenim familiarum, quum ad supplicationem gradibusascendunt *9, non possunt per intercolumnia 50 amplexæadire, nisi ordines fecerint. Item valvarum aspectusabstruditur columnarum crebritate, ipsaque signa obscu-1 rantur. Item circa ædem propter angustias impediun-tur ambulationes.
Diastyli autem 51 hæc erit compositio, quum triumcolumnarum crassitudinem intercolumnio interponerepossumus, tanquam est Apollinis 52 et Dianæ aedis. Hæcdispositio hanc habet difficultatem, quod epistyliapropter intervallorum magnitudinem franguntur.
In aræostylis 53 autem nec lapideis nec marmoreisepistyliis uti datur, sed imponendae de materia trabesperpetuae; et ipsarum aedium species barycæ baryce-phalae 5 *, humiles, latae; ornantque signis fictilibus autaereis inauratis earum fastigia, Tuscanico more, uti estad Circum Maximum Cereris 55 , et Herculis Pom-peiani 56 , item Capitolii 5 ?.
Reddenda nunc est eustyli ratio 58 , quæ maxime pro-babilis, et ad usum et ad speciem et ad firmitatem ra-tiones habet explicatas : namque facienda sunt intervallisspatia duarum columnarum et quartae partis columnæcrassitudinis, mediumque intercolumnium unum, quoderit in fronte, alterum quod erit in postico, trium co-lumnarum crassitudine. Sic enim habebit et figuratioaspectum venustum, et aditus usum sine impeditioni-bus, et circa cellam ambulatio auctoritatem.
Hujus autem rei ratio explicabitur sic: frons loci,