Buch 
Innocentia vindicata : in qua gravissimis argumentis ex S. Thomae petitis ostenditur, angelicum doctorem pro immaculato conceptu Deiparae sensisse & scripsisse / authore illustrissimo S.R.I. Principe et Abbate S. Galli ac S.R.E. Cardinale Coelestino Sfondrati
Seite
82
JPEG-Download
 

fc. ad Corinth. 3. DEUM dare unicuique gratiam proportionatamilli dignitati, ad quam eligitur: at Dignitas Maternitatis D EI estmajor dignitate omnium Angelorum (alia enim est dignitas fervi,alia dignitas Matris) ergo cum Angeli fuerint creati in statu gra-tiae, multo magis ita creari decuit animam Matris: Si enim no-luit in suo Palatio habere servos, nisi innocentes, quanto magis no-luit habere Matrem, nisi innocentem ?

Dices: B. Virgo fuit filia Adae, & consequenter ejus peccatoobnoxia, non ita Angeli.

Resp. Fuit filia Adae, sed simul fuit Mater DEI; si ergo Mdicis, peccare debuisse, quia filia Adae, ego dico non debuisse, quiaMater DEI; Quantum ergo DEUS Adamo praestat, tantum prae-stat titulus Matris DEI titulo Filiae Adam i; cessit ergo debitumfiliae Adami Dignitati & Privilegio Matris DEL Sicut enim si an-cilla Regi nubat, cedit origo & conditio ancillae, privilegijs Lc di-gnitati Reginae; Sic Beatissima Virgine ad dignitatem Matris eve-cta , de illa loqui oportet non ut de filia Adami, sed ut de MatreDEI5 nec tam considerare, quid ei conveniat ut ancillae , quam iquid conveniat ut Matri Innocentis DEI, omniumque Creatura-rum Reginae.

XIV. Ratio 14.. Negari non potest, debere a nobis amari,& coli Beatissimam Virginem,& de illa optime sentiri, quantumlicet & fas est, id enim & illam & nos decet, quis enim filius,nisi ingratissimus, Matrem suam non colat, amet, depraedicet & ve-neretur, quantum licet, & fas est ? At licet & fas est, BeatissimamVirginem innocentem, Immaculatam, omnisque peccati Origina- jlis expertem credere,fateri, ut talem colere, & ubique praedicare; iimo Ecclesia non tantum id permittit, verum etiam maximis Be-nefici js spiritualibus, siio exemplo, & solenni festo invitat, cur ergonos quoque non eam colamus, & ubique terrarum innocentem, ,peccatique omnis expertem depraedicemus ?

Haec ratio palmaris est, 6c plane convincit, nullumque tergi-versationi locum relinquit: Potestis negare,Matrem amari, coliq;debere,quantum licet & fas est? potestis negare, licere Immacu-latam, & Innocentem credere, & praedicare ? Potestis negare longepraestantius esse, illam semper fuisse innocentem,quam aliquando