Buch 
Quellenschriften zu den frühesten Anfängen der Photographie bis zum XVIII. Jahrhundert : mit fünf heliographischen Porträten, zwei Lichtdrucktitelblättern und diversem Buchschmuck / herausgegeben und mit Erläuterungen versehen von Hofrat Dr. Josef Maria Eder
Entstehung
Seite
61
JPEG-Download
 

DE COLORIBVS

plane candidam fuisse: Sed postquam aliquamdiu intecta manserat, eam partem,quae Aeri erat contigua, non modo albedinem suam deperdidisse, sed coloreadmodum obscuro & propemodum nigro apparuisse: partem, dico, Aeri Conti-guam^ quoniam, ista si leniter adimeretur, subjecta pars ejusdem masse admodumAlba apparebat, donec & ipsa, postquam ad tempus exposita Aeri continuässet,similiter degeneraret. Iam vero, utrum Aer haec praestet Salis cujufdam Sub-tilis beneficio, quo ipsum non carere ostendimus alibi; vel penetrante quadamhumiditate, quae apta nata est in quorumdam corporum poros se insinuandi,& hoc ipso Texturam illorum, adeoque Colorem, mutandi: vel Avolationemquarundam partium Corporum, quibus contiguus est, sollicitando; asio ve aliquomodo (quem alibi forte proponam & expendam) de eo nunc non suppetitotium disserere. Et eandem ob rationem, licet complures alias Instantias possemannectere ejus, quod superius notabam de Rubedinis, facta multorum corporumDigestione, resultantia, adeo ut saepe conspexerim in Gallice confiniis (& pro-babile est, nos simile quid habere in Anglia ) Pyrorum quoddam genus, quae peraliquod temporis spatium in pauculo Vino, in vase accurate clauso, digesta,intra horas non ita multas colore profunde Rubro per omnia conspiciuntur(quo & succus, in quo digeruntur, imbutus apparet:) quin & in puro candi-doque Sale Tartari, purus Spiritus Vini, limpiditate non cedens Aquae ex petrascaturienti, acquiret (ut alibi tradimus) ex longa Digestione Rubedinem; Licet,inquam hujusmodi Instantiae multiplicari possent; licetque aliae quaedam sintObviae colorum mutationes, que tam crebro eveniunt, ut non polsint non aequeesse notabiles ac notoriae, cujusmodi est omnium fere corporum, in patentiAere ustorum, nigredo: nostra tamen vult festinatio, Tibi ut resignem in mu-tationum harum Causas inquirendi Exercitium. Et sane, ratio, cur tum disse-rentium corporum Fuligines propemodum omnes nigrae sint, tum cur multomaxima pars Vegetabilium sit Viridis potius, quam ullo asio colore praedita,tum particulatim (id quod directe magis ad hunc locum spectat) cur lenes Ca-lores tam crebro in operationibus Chymicis Rubedinem potius, quam aliumColorem producant in Menstruis digestis, non Sulphureis modo, ut SpirituVini, sed Salinis, ut Spiritu Aceti, seriam omnino disquisitionem meretur, quodproinde, Pyropbilo , ingeniosisque ipsius Amicis commendo.

61