Buch 
Quellenschriften zu den frühesten Anfängen der Photographie bis zum XVIII. Jahrhundert : mit fünf heliographischen Porträten, zwei Lichtdrucktitelblättern und diversem Buchschmuck / herausgegeben und mit Erläuterungen versehen von Hofrat Dr. Josef Maria Eder
Entstehung
Seite
124
JPEG-Download
 

COMMENTA RII

Restabat Bonzio postremus taeniarum ordo, in quo periculum adhuc nullumfecerat. In hoc ergo, hortante in primis Laghio, qui tum erat Academiaepraeses, id experiri constituit, quod olim Duhamelius in colore purpurae; quam-quam Duhamelius in eo erat, ut colorem candelae lumine efficeret, Bonziusid operam dabat, ut perderet. In quo Bonzius plus audebat; majoris enim estoperae colores tali artificio tollere, quam creare. Ita cum Duhamelius ad colo-rem purpurae creandum candelam adhibuisset, cujus radios per lentem in an-gustum spatium coegerat; Bonzius, quo lux esset major, funale maluit. Huicergo accenso vitream lentem objecit, ac taenias in foco disposuit eo ordine, utad violaceas, roseasque, qui colores, ut experimenta alia ostenderant, faciliusdilabuntur, vividissimum lumen appelleret. Majori diligentia nihilo plus pro-fecit; atque ut Duhamelio candelae lumen, sic Bonzio funalis inutile fuit; adeonihil in taeniis mutatum est. Hac re apparet validiorem esse solis lucem,quam flammae; quippe solis lux colores minuit, uti supra docuimus; flammaenon item. An illam putemus penetrare altius in corpora, eoque fieri, ut mira-biliora edat? Id fibi utique videtur Duhamelius persuasisse. Utcumque idest, Bonzius certe in eam opinionem adductus est, ut crederet, eadem causa& Duhameliano liquori, de quo Beccarius in Academia meminerat, coloremadjungi, & rebus aliis adimi; ac si liquorem illum suum diutius manere in soleDuhamelius sivisset, valde suspicabatur futurum tandem fuisse, ut solis luxcolorem tolleret, quem fecerat.

Cum opinari Bonzius coepisset, tenere se non potuit, quin alia, atque aliaanimo sibi fingeret, modum quaerens, quo solis lux colorem aut creet, ut inDuhameliano experimento apparuit, aut perdat, ut in his, quae ipse fecerat.Haec illum cogitatio in diversa traxit, cum unum modo probaret, modo aliud,neque ulla in sententia consistere auderet. Primum capiebat animum opinioillorum, qui putant, particulas, quibus tinctura constat, luce diseuti, proindequecolorem minui. Opinionem sustulit res ipsa; nam cum taeniae, quae coloremamiserant, a chartulis, quibus adhaerebant, disjungerentur, compertum est, illasnon ex ea modo parte, quae lucem acceperat, colorem amisisse, sed etiam ex altera,qua chartae jungebantur. Neque vero vestigium ullum coloris in charta insederat,neque pulvisculus,quo credi posset, particulas tincturae aliquas fuisse taeniis abrasas.

124