C O MMENTARII
quo paullo ante dixi, chartam, afferri ad se jussit, detractoque bombycino,apertam totam nudamque porrexit, uti solebat, foras, & aliquantisper in solehabuit; scire cupiens utra pars hauriendae luci esset aptior. Res sic cessit, quem-admodum in superiore experimento; retrafia enim in tenebricosum locumcharta, quae cooperta pars fuerat, praeclare nituit, altera obscurior visa est, acvix in phosphoris numeranda. Neque vero parti huic calor obfuit, qui si hanclaesisset, cur alteri pepercisset? Lux ipsa potius accusanda.
Quod in charta, idem etiam Beccarius competit in rebus aliis omnibus,quotcumque placuit experiri, sive eae ex illis essent, quae fodiuntur e terra, siveex iis, quae aluntur & vigent, aut animalis naturae participes sunt; multasque& varias legit de industria, ut omnia, quaecumque his subjiciuntur, genera,quoad ejus fieri posset, in periculum adduceret. Omnibus idem fuit: canna-binis telis & lineis, quarum sane ratio a charta non multum abhorret; foliisplantarum variis; cerae albidissimae; albidissimo item saccharo. Neque res secuscessit in animantium multorum coriis, in pennis avium, in ebore, in ossibus;cumque omnia essent alba, fuit in his experimentum illustrius. Eodemquemodo se praestiterunt alabastrites, specularis lapis, tartara ex aquis varia, crystal-lus ; quae antea Beccarius triverat, ut essent experimento idonea; sunt enim exhis nonnulla, quae integra lucem minime apprehendunt, nec numerantur inphosphoris; egregii fiunt phosphori, si conterantur. His rebus omnibus, cumexperimentum fieret, idem fuit. Etenim cum singulae haud secus, quam charta,de qua supra dixi, in solis radio ad horas aliquot permansissent; post rursumin aperto positae, ut lucem phosphororum more arriperent, qua parte calorem,summota luce, acceperant, praeclare nituerunt; qua lucem sustinuerant, fueruntrudes; ut id jam chartae accidisse, cum & aliis rebus accideret, minus miran-dum videretur.
Cum his constaret, laedi phofphoros, si in luce morentur, idque luce ipsafieri; facile consequebatur, tanto gravius laedi eos oportere, quanto & morain luce est longior, & lux ipsa intentior. Utrumque experiri Beccarius voluit;neque opinionem res fefellit. Charta, quae horae unius spatio solem tulerat,phosphorus fuit non ignobilis; ignobilior alia, quae horis duabus; at alia, quaehoris ipsis fex in sole manserat, vix in phosphoris habenda. Neque minor
*
127