Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
67r
JPEG-Download
 

VOLVITIONVM LIB. III.cludit tandem quam diximus intortam lineam FKILG respecte, Itaquemanifestum est, quòd in una reuersione obliquitatis bis praecedentium bisque sequentium limitem terrae polus attingit.Quomodo motus reciprocus siue librationis exCap. IIII.circularibus constet.Vod igitur iste motus apparentijs consentiat am-modo declarabimus. Interim uero quaeret aliquis,quo nam modo possit illarum librationum aequali-tas intelligi, cum à principio dictum sit, motum cęlestem aequalem esse, uel ex aequalibus ac circularibus compositum.Hic autem utrobique duo motusin uno apparent sub utrisque terminis, quibus necesse est cessa-tionem interuenire. Fatebimurquidem geminatos esse, at exęqualibus hoc modo demonstrantur. Sit recta linea AB, quęquadrifariam secetur in CDE signis,& in D describantur circuli homocentri, ac in eodem planOADB,& CDE,& in circumfe-rentia interioris circuli assu-matur ut cumque F signum,& in ipsoF centro, interuallo uero FD circulus describatur GHD, quisecet AB rectam lineam in H signo,& agatur dimetiens DEG. Ostendendumest, quod geminis motibus circulorum GHD& CFFE concurrentibus in-uicem H mobile per eandem rectam lineam AB hinc inde reciprocando repat. Quod erit, si intelligatur H moueri in diuersam partem,& duplomagis ipsor. Quoniam idem angulus, qui sub CDF in centro circuli CFE& circumferentia ipsius GHD consistens compraehendit utramque circumferentiam circulorum ęquam lium CH duplam ipsi F C, posito quod aliquando in coniunctione rectarum linearum ACTD& DFG mobile H fuerit in G congruentecum A,& F in C. Nunc autem in dextras partes proFC motum est centrum F,&ipsum Hep GH circumferentiam in sinistras duplo maiores ipsi C F.uelx iij