Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
90v
JPEG-Download
 

NICOLAI CoPERNICIDe secunda& duplici differentia, quae circa Solem propterCap. XX.absidum mutationem contingit.Nstat iam maior difficultas circa absidis solaris in-constantiam, quoniam quam Ptolemaeus ratus estesse fixam, alij motum octauae sphaerae sequi, secun-dum quod stellas quoque fixas moueri censuerunt.Arzachel opinatus est hunc quoque inaequalem esse, utpote quemetiam retrocedere contingat, hinc sumpto indicio, quod cum Machometus Aratenm. ut dictu est, inuenisset apogeum ante solstitiumseptem gradibus, XIII. scrup. quod antea à Ptolemaeo in DCCXL. annis per gradus propè XVII. processerat, illi post annosCC. minus VII. ad grad. IIII. S. ferè retrocessisse uideretur, ob idquealium quendam putabat esse motum centri orbis annui, in paruo quodam circulo secundum quem apogeum ante& pone de-flecteret, ac centrum illius orbis à centro mundi distantias effi-ceret inaequales. Pulchrum sanè inuentum, sed ideo non rece-ptum, quòd in uniuersum collatione caeteris non cohaereat,Quemadmodum si ex ordine ipsius motus successio considere-tur, quòd uidelicet aliquandiu ante Ptolemaeum constiterit,quòd in annislevi. uel circiter per gradus XVII. transierit, de-inde quòd in annis CC. repetitis IIII. uel V. gradibus in reliquumtempus ad nos usque progrederetur, nulla alia in toto temporeregressione percepta, neque pluribus stationibus quas motibuscontrarijs hinc inde necesse est interuenire. Quae nullatenus possunt intelligi, in motu canonico& circulari. Quaproter crediturà multis, illorum obseruationibus error aliquis incidisse. Amboquidem Mathematici studio& diligentia pares, ut in ambiguosit, quem potius sequamur. Equidem fateor, in nulla parte essemaiorem difficultatem, quàm in apprehendendo Solis apo-geo, ubi per minima quaedam,& uix appraehensibilia, magnaratiocinamur. Quoniam circa perigeum& apogeum totus gradus duo solummodo plus minusue scrupula permutat in pro-sthaphaeresi: circa uero medias absides sub uno scrup. v. uel VI.gradus prętereunt, adeoque modicus error potest sese in immensum pro