Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
91r
JPEG-Download
 

RevolvIONVM LIB. 111.91sum propagare. Proinde etiam quod apogeum in VI. grad. medietate& sexta Cancri posuerimus, non fuimus contenti, ut in-strumentis horoscopis confideremus, nisi etiam Solis& Lunaedefectus redderent nos certiores. Quoniam si in ipsis error la-tuerit, detegunt ipsum proculdubio. Quod igitur uero fueritsimillimum, ex ipso in uniuersum motus conceptu, possumusanimaduertere quod in consequentia sit, inaequalis tamen. Quoniam post illam stationem ab Hipparcho ad Ptolemaeum ap-paruit apogeum in continuo, ordinato, atque aucto progressu,usque in praesens, excepto eo qui inter Machometum Aratensem& Arzachelem errore, ut creditur, inciderat, cum caetera consentire uideantur. Nam quòd etiam Solis prosthaphaeresis similimodo nondum cessat diminui, uidetur eandem circuitionis sequirationem. Atque utramque inaequalitatem sub illa prima simpliciqueanomalia obliquitatis signiferi, uel simli coaequari. Quod ut a-pertius fiat, sit in plano signiferi AB circulus, in c centro, dimetiens ACE, in quo sit D Solis globus tanquam incentro mundi,& in o centro alius paruulus circulus describatur EF, qui non compraehendatSolem, secundum quem paruum circulum in-telligatur centrum reuolutionis annuae centriterrę moueri, lentulo quodam progressu. Cumquefuerit EF orbiculus unà cum AD linea in conse-quentia, centrum uero reuolutionis annuae perEF circulum in praecedentia, utrunque uero motu admodum tardo, inuenietur aliquando ip-sum centrum orbis annui in maxima distantia, quae est DE, ali-quando in minima, quae est DE,& illic in tardiore motu, hic inuelociori, ac in medijs orbiculi curuaturis accrescere& decrescerefacit illam distantiam centrorum cum tempore, summamqueabsidem praecedere, ac alternatim sequi eam absidem, siue apo-geum, quod est sub A CD linea tanquam medium contingit. Quem-admodum si sumatur BG circumferentia,& facto G centro, circulus aequalis ipsi AB describatur, erit summa tunc absis in DGKlinea,& DG distantia minor ipsi DE per VIII, tertij Euclid. Et haecquidem per eccentri eccentrum sic demonstrantur. Per epicyclij2 iijquoque