Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
96r
JPEG-Download
 

RE VOLVTIONVM LIB. 111.96de futuris praesumitur iam esse praeuisum. Veruntamen id quoquenon ignoramus, quòd si quis existimaret centrum annuae reuolutionis esse fixum tanquam centrum mundi, Solem uero mo-bilem duobus motibus similibus& aequalibus eis, quos de centro eccentri demonstrauimus, apparebunt quidem omnia quaeprius, ijdem numeri, eademque demonstratio, quando nihil ali-ud permutaretur in eis, quàm ipsa positio, praesertim quod adSolem pertinet. Absolutus enim tunc esset motus centri terrae,ac simplex circa mundi centrum, reliquis duobus Soli concessis, ma-nebitque propterea adhuc dubitatio de centro mundi, utrum illorumsit, ut à principio diximus αμρισολικῶς in Sole uel circa ipsum esse centrum mundi. Sed de hac quaestione plura dicemus, inquinque stellarum erraticarum explanatione, quas pro posse nostro etiam decidemus, satis esse putantes, si iam certos numerosminimeque fallaces adsciuerimus apparentiae Solari.De Νυχούμόρου, hoc est diei naturalis differentia. Cap. xxvi.Estat adhuc circa Solem de diei naturalis inaequali-tate aliquid dicere, quod tempus XXIII. horarum ae-qualium space compraehenditur, quo quidem hacte-nus tanquam communi ac certa caelestium motuummensura usi sumus. Talem uero diem, alij quod est inter duos Solis exortus, tempus definiunt, ut Chaldęi& antiquitas ludaica,Alij inter duos occasus ut Athenienses: Alij à media nocte ad mediam, ut Romani: Alij à meridie ad meridiem, ut Aegyptij. Manifestum est autem sub eo tempore reuolutionem propriam globiterrae compleri, cum eo quod interea annuo progressu superadditur penes Solis apparentem motum. Hanc autem adiectionemfieri inaequalem, ipsius in primis Solis apparens cursus inaequalis ostendit,& praeterea quòd dies ille naturalis in polis circuliaequinoctialis contingit, annuus uero sub signorum circulo-Quas ob res tempus illud apparens communis& certa men-sura motus esse non potest, cum dies diei, ac sibi inuicem abomni parte non constent,& idcirco medium quendam& ae-qualem in his eligere diem oportunum fuit, quo sine scrupulomotus