Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
96v
JPEG-Download
 

NICOLAI COPERNICImotus aequalitatem metiri liceret. Quoniam igitur sub totiusanni circulo sunt CCCLXV. reuolutiones in polis terrae, quibusadiectione cotidiana per apparentem Solis progressum accre-scit illis tota fermè reuolutio supernumeraria, consequens est,ut illius CCCLXV. pars ea sit, quae ex aequali supplet diem natu-ralem. Quapropter definiendus nobis est atque separandus diesaequalis ab apparente diuerso. Diem igitur aequalem dicimuseum, qui totam circuli aequinoctialis reuolutionem continet,&tantam insuper portionem, quantam sub eo tempore Sol aequali motu pertransire uidetur. Inaequalem uero apparentemque diem, qui unius reuolutionis CCCLX. tempora aequinoctialis con-praehendit,& praeterea id quod cum progressu Solis apparen-te in horizonte uel meridiano conscendit. Horum differentiadierum, quamuis permodica sit, nec statim sentiatur, multiplicatis tamen diebus aliquot, in euidentiam coalescit. Cuius duaesunt causae, cum inaequalitas apparentiae Solaris, tum etiam obliquitatis signiferi dispari ascensio, prima quae propter inaequalem Solis apparentemque motum existit. lam patuit, quoniam insemicirculo in quo summa absis mediat, Seficiebant ad parteszodiaci secundum Ptolemaeum tempora IIII. cum dodrante u-nius, ac in altero semicirculo, in quo infima absis erat, abunda-bant totidem. Totus propterea excessus semicirculorum uniusad alterum erat ix. temporum& dimidij. In altera uero causaquae penes ortum& occasum, maxima contingit differentia in-ter semicirculos utriusque conuersionis, quae inter minimum acmaximum existit diem, diuersa plurimum, nempe unicuique re-gioni peculiaris. Quae uero à meridie uel media nocte accidit,sub quatuor teminis ubique continetur. Quoniam à XVI. graduTauri ad XIIII. Leonis, LXXXVII. gradus temporibus XCIIIferè pertranseunt meridianum,& à quartodecimo Leonis adXVI. Scorpij partes XCII. tempora LXXXVII. praetereunt, uthic quinque Seficiant tempora, illic totidem abundent. Ita quidemin primo segmento dies collecti, excedunt eos qui in secundodecem temporibus, quae faciunt unius horae partes duas, quodsimiliter in altero semicirculo alternis uicibus sub reliquis ter-minis è diametro oppositis contingit. Placuit autem Mathe-maticis