Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
111r
JPEG-Download
 

REVolv daerinm Lie. IIII.111De reliqua differentia, qua Luna à summa abside epiCap. ix.cycli inaequaliter uidetur moueri.Er hanc quoque epagogen datur intelligi, quomodoLuna in ipso epicyclo suo primo inaequaliter moueatur, cuius maxima differentia contingit, quando curuatur in cornua, uel gibbosa, ac semiplena orbe exi-stit. Sit rursus epicyclus ille primus, quem epicycli secundi cen-trum medio modo descripserit AB, centrum eius,summa absis A, infima B. Capiatur ubilibet in cir-cumferentia H signum,& coniungantur CH, fiat au-tem C E ad EF, ut 1097 ad 237.& in E centro: distantiaautem EF describatur epicyclium secundum,& agantur utrobique tangentes ipsum rectae lineae CL, CM.Sitque motus epicyclij parui ex A in E, hoc est super-ne in praecedentia, Luna uero ab F in L, etiam in praecedentia. Patet igitur, quòd cum aequalis fuerit motus AB, ipsi tamen aequalitati epicyclium secundumper FL, cursum suum addit& L circumferentiam, atqueper ME minuit. Quoniam uero in triangulo CEL,ad L angulus rectus est,& EL partium 237. quarumerat DE 1097. Quarum igitur ipsa DE fuerit decemmilium, erit EL 2160. quae per Canonem subten-dit angulum BCL partiu XII. scrup. XXVIII. aequa-lem ipsi MEF, cum sint trianguli similes& aequales.Et tanta est maxima differentia, qua Luna uariat àsumma abside epicycli primi. Id autem contingit,quando Luna motu medio destiterit à linea medijmotus terrae ante& pone partibus XXXVIII. scrup.XLVI. Ita sanè manifestum est, quòd sub mediaSolis& Lunae distantia graduum XXXVIII. scru.XLVI. ac totidem à media hinc inde oppositione contingunthae maximae prosthaphaereses.E ijQuomodo