Buch 
3 (1751) L. Euleri opusculorum tomus III. continens novam theoriam magnetis ab illustr. Academia Regia Scient. Parisina praemio condecorata A. 1744. Una cum nonnullis allis dissertationibus analytico-mechanicis / Leonhard Euler
Entstehung
Seite
51
JPEG-Download
 

Etsi enim notissimum est experimentum, quo magnes lima-tura ferri circumfundi solet; tamen positio particularumferri tam copiam quam directionem materiae subtilis vorti-cem constituentis evidenter demonstrat. Cum enim parti-culae ferri, quibus limatura constat, non sint globosae, sedtenues instar acicularum formatae, eae non solum attrahen-tur, sed etiam secundum longitudinem in eam ipsam dire-ctionem disponentur, in qua materia vorticis movetur.

Supra enim est ostensum acum ferream in vortice magne-tis positam secundum directionem motus materiae subtilissefe disponere debere. Hinc limatura ferri magneti cir-cumfusa primum distincte ostendet polos magnetis, ubi ma-teria magnetica vel ingreditur vel egreditur; tum vero co-pia ejus in quovis loco copiam materiae subtilis declarabit.

Quod si ergo per appropinquationem alius magnetis velferri status vorticis turbatur vel immutatur, inspectio li-maturae ferri circumfusae hanc mutationem statim indicabit.

Atque hoc pacto confusio atque alteratio vorticum, quamsupra in variis circumstantiis evenire debere docui, per ex-perientiam oculis cerni, sicque firmissime demonstrari po-terit. Jucundum sane hoc modo spectaculum sensibus offer-tur, quo materiae prorsus invisibilis motum ac directionemtam distincte percipere licet: theoriae autem meae aliundequidem fatis superque confirmatae veritas per hujusmodiexperimenta magna cum voluptate agnoscetur, & com-probabitur.

§. LIX. Quantum armatura ad multiplicandam cu-Vismignet«jusque magnetis virtutem conferat, ex hac theoria quoqueevidenter demonstrari potest. Sit enim magnes AB polos tur.habens in A & B, per quorum alterum A materia subtilis Fl £ iS.

G 2 in-