<
A 88 G
DE MOTUCorporum Flexibilium.
i.
Tabb. duo copora rigida ita inter se conjungantur, ut utrum*
IV. ^ que circa juncturam libere moveri possit, ea invicemflexura connecti dicuntur. Axis autem flexurae voca-tur linea recta, circa quam ambo corpora libere gyrari que-ant. Si in extremitate alterius corporis tertium simili fle-xura coaptetur, tria habebuntur corpora duabus flexurisinter se connexa, quatuor autem corpora tribus flexurisconnectentur, & ita porro. Hujusmodi corpus flexibilepluribus flexuris instructum catena repraesentat, cujus sin-guli articuli flexuris inter se sunt connexi, numerusque fle-xurarum unitate deficiet a numero articulorum catenam con-stituentium. Funis autem & filum, si sint perfecte flexibi-lia, considerari possunt, tanquam constarent ex pluribusminimis articulis flexuris inter se connexis. Hinc ope filiplurima corpora rigida ita invicem colligari possunt, ut cor-pus flexibile constituant. Hocque casu cum partes quaqua-versus inter se flecti queant, quasvis linea recta per flexu-ram ad fili connectentis directionem normalis locum axisflexurae tenere poterit; ejus vero tantum ratio erit haben-da, circa quem motus actu absolvitur.
2. Ad motum ergo hujusmodi corporum flexibi-lium definiendum,singulorum primo articuforum motus in-vestigari debet. Deinde cum flexurae impediant, quo mi-nus partes a se invicem disjungantur, manifestum est hos
singu-