0 54 0
NOVA METHODUS
Inveniendi Trajectorias reciprocas
Algebraicas.
i.
Tabula, III. iginti abhinc annis & quod excurrit, hoc problema
T de trajectoriis reciprocis primum a Nicolao Berno-ullio Johannis Filio non solum est propositum; sedetiam tam variae & elegantes solutiones jam eo temporesunt exhibitae* ut hoc problema jam penitus exhaustum vi-deri possit. Cum enim praecipua difficultas in inveniendiscurvis algebraicis huic quaestioni satisfacientibus versaretur,tradideram equidem in secundo Comment. Petropol. To-mo methodum ex quolibet linearum curvarum ordine unamad minimum inveniendi, quae praescripta proprietate sit af-fecta. Tanto praeterea studio hoc problema illo temporea pluribus Geometris fuit pertractatum, ut etiamsi ad solamGeometriam pertineret, tamen inde universa Analysis tameximia acceperit augmenta, ut pluribus aliis quaestionibusmajoris momenti enodandis apta sit reddita, quae sine hissubsidiis intactae essent relictae.
2. Hanc igitur quaestionem maxime famosam denuoaggredior, non quo aliorum solutiones minus idoneas velinsufficientes censeam: sed quoniam tum temporis curvaealgebraicae, quibus praecipua problematis vis continetur,non levi labore ac per operosas integrationes sunt erutae,neque omnes in formulis generalibus comprehendi potue-runt; explicabo hic methodum singularem, cujus ope non
solum
■****&*