247LIBER VNDECIMVSDe hominis necessitate & forma.ROPTER quid igitur cuncta creata sunt, & an om-Cur homo sitnia solius hominis contemplatione prius definiendum creatus.erit. Hoc igitur initium disputationis efficere oportet,utrum ne animalia ipsa genere solo naturae cognita sint,an partes etiam, an etiam ipsa singularia, quod etiam inhomine maiorem habet dubitationem. Deinde an animalia ipsa & plan-tae, caeteraque propter se, an propter hominem: quòd si propter nominem,an ipsa illico propter hominem, an quodam ordine haec propter alia, utherbae gratia exempli ob lepores, at lepures ob uulpes, uulpes autem obhominis commodum. Neque uerò hac disputatione unquam olim pulchrior aut difficilior inuenta est. Dubitatio enim maxima est, cur non plura genera animalium his sunt, si natura quicquid efficere poterat implere conata est, aut cur his planè solis fuit contenta. Soletque multis modishuic occurri dubitationi. Pulchreque me herclè Epicurus, dicens naturamomnia fecisse quae potuit, sed mansisse tantum quae uim aliquam amcellentem habuerunt, qua se tuerentur. Sic enim inquit:multaque cum tellus portenta creareConata est mira facie, membrisque coortaInde subijcit etiam.Androgynum inter utras.Nam quaecunque uides uesci uitalibus auris,Aut dolus aut uirtus aut denique mobilitas estEx ineunte aeuo genus id tutata reseruans,multaque sunt nobis ex utilitate sua quaeInde paulo post:Commendata manent, tutellae tradita nostrae.At quis nihil horum tribuit natura, nec ipsaDemum subijcit:Sponte sua possent ut uiuere,Haec ipsa iacebant.Indupedita suis fatalibus omnia uinclis,Donec ad interitum genus id natura redegit.Sed duobus modis peccat Epicurus: primò quia adhuc manet dubitatiocum aliae animalium formae creari potuissent quae mansissent, uelut lupicum cornibus, & canes unguibus acutis. Deinde quia naturam pro ne-phas uult casu omnia condidisse. Ergo duorum alterum necessarium mi-hi uidetur, uel quòd formae uiuentium numero quorundam & uiribussyderum constituantur: uel quòd perpetuò uarientur temporum succes-su: indicio est diuersitas illorum in regionibus alijs atque alijS ut supra de-monstratum est, nec non in temporibus. Has non omnes singulariumcontemplatione habita propter hominem aut propter alia animantia fa-cta esse constat, cum multae talpae sibi uiuant & moriantur. Neque maiorispartis
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Hieronymi Cardani medici Mediolanensis De subtilitate libri XXI. Ad illustriss. Principem Ferrandum Gonzagam, Mediolanensis prouinciae Praefectum
Entstehung
Seite
247
JPEG-Download
verfügbare Breiten