Buch 
Hieronymi Cardani medici Mediolanensis De subtilitate libri XXI. Ad illustriss. Principem Ferrandum Gonzagam, Mediolanensis prouinciae Praefectum
Seite
290
JPEG-Download
 

290LIBER XIIIIDe anima & intellectu.NIMI uires praecipuè humani, de quo nunc est sermo,Animi partesgredi uolenti, nouo quodam dicendi genere opus est:cognoscentis.quòd ut philosophus rectè dicebat, anima omnia esse uideatur. Sensibilia quidem propter sensus, & quae intelliguntur propter intellectum. Dicta tamen plura esse meminiin libro qui de immortalitate inscribitur: tum in alijs à nobis conscriptislibris. Mentis igitur partes duae: connexa, quae in tres diuiditur, rationemmemoriam, & imaginationem: separabilis, quae duplex, intellectus, ac uoluntas. Est praeter haec sextum genus quoddam uirtutis quo sensibilia cognoscit, nec solum sub propria ratione, uerum etiam inuicem comparata.Cunque duplex sit appetitus, hic quidem absque sensu, ille cum sensu: sedentin uoluntate & sensili animae parte affectus ipsi: uelut misericordia, cru-delitas, ira, mansuetudo, audacia, timor, fides, perfidia, uerecundia, impudentia, odium, amor, laeticia, tristitia, libido, continentia, segnities, promptitudo, lasciuia, moderatio. De intellectu igitur primum ac uoluntatedicendum erit.Intellectus, res est ipsa quae intelligitur, uelut cum equum intelligo-Intellectus &voluntas quid intellectus meus est forma equi. Ideoque est forme generalis, & uelut pri-sit.ma materia. Sed uoluntas, est cum fertur extra, ideoque & obiecto poste-rior, nec est idem obiecto tunc, sed illi similis. Differunt igitur in duobusmaximè: Primum, quòd intellectus est res ipsa intellecta, uoluntas ueròtantummodo illi similis. Secundo, quia intellectus eodem momento constat quo intellecta res, uoluntas autem posterior est. Vt uerò ad oculumlumen & tenebra, ita ad uoluntatem odium & amor: ad intellectum ueròVerum cur ex falsum acuerum. Sed cur uerum & ex falsis & ex ueris sequitur, falsumfalso quandoqueautem nunquam ex ueris? Hocideò contingit, quoniam in falso aliquidfalsum ex uer:nunquam se-potest contineri ueri, ut in homine quòd sit asinus, continetur quõd senquitur.tiat: at in uero cum purum sit, nihil potest falsi contineri. Cum igitur à to-to ad partem deductio optima sit, ex falso uerum sequi poterit, ex ueronunquam falsum. Non ergo ex falso unquam uerum sequitur, sed ex eaIntelligendo ueri parte quae in falso continetur. Afficitur autem intellectus ueri intel-cur delecte-ligentia, non parua uoluptate, ob tres causas: Prima, quòd solum hoc o-mur.pus in nobis proprium est, atque cum diuis tantum commune, reliqua om-nia cum belluarum genere aliquo, uel etiam cum omnibus aut pluribus.Secunda,