57.M. VITRVVII DE ARCHITECTVRALIBER SEXTVS.IRISTIPPVS philosophus socraticus, naufra-gio cum eiectus ad rhodiensium littus animaduer-tisset geometrica schemata descripta, exclamauissead comites ita dicitur, Bene speremus, Hominumenim vestigia uideo, statimque i oppidum rhodumcontendit,& recta Gymnasium deuenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, vt nontantum se ornaret, sed etiam eis, qui vna fuerant, vestitum& caetera, quae opqueessent ad victum praestaret, Cum autem eius comites in patriam reuerti vo-luissent, interrogarentque eum quidnam vellet domum renunciari, Tunc itamandauit dicere, eiusmodi possessiones& viatica liberis oportere parari,quae etiam e naufragio vna possent enatare, Namque ea vera praesidia sunt vi-tae, quibus neque fortunae tempestas iniqua, neque publicarum rerum mutatio,neque belli vastatio potest nocere, Non minus eam sententiam augendo theo-phrastus hortando, doctos potius esse quam pecuniae confidentes, ita ponit, Do-ctum ex omnibus solum neque in alienis locis peregrinum, neque amissis familiaribus& necessariis inopem amicorum, sed in omni ciuitate esse ciuem, dif-ficilesque fortunae sine timore posse despicere casus, At qui non doctrinarum,sed felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum, labidis utineribus vadentem,non stabili sed infirma conflictari vita, Epicurus vero non dissimiliter ait,Pauca sapientibus fortunam tribuere, quae autem maxima& necessaria sunt.animi mentisque cogitationibus gubernari, Haec ita esse plures philosophi di-xerunt, non minus etiam voetae, qui antiquas comedias graece scripseruntur,& easdem sententias versibus in scena pronunciauerunt, vt euchrates, chionides, aristophanes, maxime etiam cum his alexis, qui athenienses ait ideooportere laudari, quod omnium graecorum leges cogunt parentes ali a liberis,atheniensium non omnes, nisi eos, qui liberos artibus erudissent, Omnia.n.munera fortunae cum dantur, ab ea facillime adimuntur, disciplinae vero con-iunctae cum animis nullo tempore definiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitae, Itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeogratias, quod atheniensium legem probantes me arte erudiendum curauerunt& ea, quae non potest esse probata sine literatura encyclioque doctrinarum omnium disciplina, Cum ergo& parentum cura& praeceptorum doctrinis auctas haberem copias disciplinarum philologis,& philotechnis rebus commentariorumque scripturis me delectans, eas possessiones animo paraui equodbus haec est fructuum summa, nullam plus habendi necessitatem eamque
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
M. Vitruvius per Iocundum solito castigatior factus cum figuris et tabula ut iam legi et intelligi possit
Seite
57r
JPEG-Download
verfügbare Breiten