OCTAVVS.75ad septentrionem, est atrum, progredientibus inter septentrionem& occidentem inuenitur liuidum, Qd autem legitur ad aequinoctialem orientem& occidentem, inuenitur violaceo colore, Quod vero meridianis regionibus excipitur, ru-bra procreatur potestate,& ideo hoc rubrum rhodo etiam insula creatur, caete-risque eiusmodi regionibus, quae proximae sunt solis cursui, Ea conchilia cumsunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, vti lachrima profluens excussa in mortariis, terendo comparatur,& quod ex concharummarinarum testis eximitur ideo ostrum est vocitatum, Id autem propter sal-suginem cito fit siticulosum, nisi mel habeat circumfusum.De purpureis coloribus.Caput.XIIII.F iunt etiam purpurei colores infecta creta rubie radice,& hysgino, non mi-nus& ex floribus alii colores. Itaque tectores cum uolunt sil atticum imitari, uiolam aridam coniicentes in uas cum aqua conferuescere faciunt ad ignem, dein-de cum est temperatum coniiciunt in linteum,& inde manibus exprimentesrecipiunt in mortarium aquam ex violis coloratam,& ex ea eretriam infundentes& eam terrentes, efficiunt silis attici colorem, Eadem rone vacinium temperamtes,& hac miscentes, purpuram faciunt elegantem, Item qui non possunt chry-socolla propter caritatem vti, herba quae luteum appellatur ceruleum infici-unt,& vtuntur viridissimo colore, Haec autem infectiua appellantur, Item pro-pter inopiam coloris indici, cretam selinusiam, aut anulariam, vitrumque quodgraeci ὑλόν appellant inficientes, immitationem faciunt indici coloris, Qui-bus rationibus& rebus ad dispositionem firmitatis, quibusque decoras opor-teat fieri picturas, Item quas habeant omnes colores in se potestates, vt mihisuccurrere potuit in hoc libro perscripsi, Itaque omnes aedificationum perfectiones, quam habere debeant oportunitatem ratiocinationibus septem voluminibus sunt finitae, In sequenti autem de aqua, si quibus locis non fuerit, quemadmodum inueniatur,& qua ratione ducatur, quibusque rebus, si erit salu-bris& idonea probetur, explicabo.M. VITRVVII DE ARCHITECTVRALIBER OCTAVVS.ESEPTEM sapientibus Thales milesius omnium rer-principium aqua est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam& ignem, Euripides auditorAnaxagorae, quem philosophum Athenienses sceni-cum appellauerunt, aera& terram, eamque ex coelestiumhymbrium conceptionibus inseminatam, foetus gentiDum& omnium animalium in mundo procreauisse,&quae ex ea essent prognata cum dissoluerentur, temporum necessitate coacta,K iii
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
M. Vitruvius per Iocundum solito castigatior factus cum figuris et tabula ut iam legi et intelligi possit
Seite
75r
JPEG-Download
verfügbare Breiten