SEPTIMVS.68oporteat constitui,& vti caueatur incipientibus exposui, namque de tegulis auttignis aut asseribus imutandis, non eadem est cura, quemadmodum de hisquod ea quamuis sint viciosa faciliter mutantur, Itaque nec solida quidem putamtur esse. Quibus rationibus haec poterunt esse firma,& quemadmodum in-stituantur exposui, Quibus autem copiarum generibus oporteat vti, non estarchitecti potestas, ideo quod non in omnibus locis omnia genera copiarumnascuntur, vti in proximo volumine est expositum, Praeterea in domini estpotestate, vtrum lateritio, an cementicio, an saxo quadrato velit aedificare,Itaque omnium operum probationes tripartito considerantur, idest, fabrilisubtilitate, magnificentia,& dispositione, Cum magnificenter opus perfe-ctum aspicietur, ab omni potestate, impense laudabuntur, cum subtiliter of-ficinatoris probabitur exactio, cum vero venustate proportionibus& sym-metriis habuerit auctoritatem, tunc fuerit gloria architecti, Haec autem re-cte constituuntur, cum is& a fabris& ab idiotis patiatur accipere se consi-lia, Namque omnes homines, non solum architecti, quod est bonum possunt probare, sed inter idiotas& eos, hoc est discrimen, quod idiota nisi factum videritnon potest scire quid futur, sit, architectus autem, simul animo constituerit,antequam inceperit,& venustate,& vsu,& decore, quale sit futurum habet defini-tum, Quas res priuatis aedificiis vtiles putaui,& quemadmodum sit faciundum,quam apertissime potui, perscripsi. De expolitionibus autem eorum, vt sint elegantes,& sine vitiis ad vetustatem, in sequenti volumine exponam.M. VITRVII DE ARCHITECTVRALIBER SEPTIMVS.AIORES cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt per commentariorum relationes, cogitata tradere posteris, uti ea non interirent, sed singulis aetatibus craescentia voluminibus aedita, gradatim peruenirent ve-tustatibus ad summam doctrinarum subtilitatem, Itaquenon mediocres, sed infinitae sunt his agendae gratiae,quod non inuidiose silentes praetermiserunt, Sed omniumgenerum sensus conscriptionibus memoriae tradendos curauerunt, Namque sinon ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuissent gestae, necquid Thales, Democritus, Anaxagoras, Oenophanes, reliquique physici sensissent de rerum natura, quasque Socrates, Plato, Aristoteles, Zenon, Epicurus,aliique philosophi hominibus agendae vitae terminationes finiuissent, seu Crae-sus, Alexander, Darius caeterique reges quae res aut quibus ronnibus gessissent, fuis-sent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae adposteritatem commentariis extulissent, Itaque quemadmodum his gratiae sunt agemI iiii
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
M. Vitruvius per Iocundum solito castigatior factus cum figuris et tabula ut iam legi et intelligi possit
Seite
68r
JPEG-Download
verfügbare Breiten