Buch 
M. Vitruvius per Iocundum solito castigatior factus cum figuris et tabula ut iam legi et intelligi possit
Entstehung
Seite
68v
JPEG-Download
 

LIBERdae, sic contra, qui eorum scripta furantes, pro suis praedicant, sunt vituperandi,quique non propriis cogitationibus nituntur scriptorum, sed inuidis moribusaliena violentes gloriantur, non modo sunt repraehendendi, sed etiam quiaimpio more vixerunt, poena condemnandi, nec tamen hae res non vendicatae cu-riosius ab antiquis esse memorantur, quorum exitus iudiciorum qui fuerint, non estalienum, quemadmodum sint nobis traditi explicare, Reges attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti, cum egregiam biblyothecam, pergami ad comu-nem delectationem instituissent, Tunc item Ptolomeus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio, non minoribus industriis ad eundem modum contenderatAlexandriae comparare, Cum autem summa diligentia perfecisset, non putauit id satis esse nisi compagationibus in seminando curaret augendam, Itaque musis etapollini ludos dedicauit,& quenadmodum Athletarum, sic communium scriptorum victoribus praemia& honores constituit. His ita institutis, cum ludi ades-sent, iudices litterati, qui ea probarent erant legendi, Rex cum iam ex ciuitatesex lectos habuisset, nec tam cito septimum idoneum inueniret, rettulit ad eosqui supra biblyothecam fuerant,& quaesiit, si quem nouissent ad id expeditum,Tunc ei dixerunt esse quendam Aristophanem, qui sumo studio summaque diligentia quotidie omnes libros ex ordine perlegeret, Itaque in conuentu ludorumcum secretae sedes iudicibus essent distributae, cum caeteris Aristophanes cita-tus, quemadmodum fuerat locus ei designatus sedit, Primo poetarum ordine adcertationem inducto cum recitarentur scripta, populus cunctus significandomonebat iudices quod probarent, Itaque cum ab singulis sententiae sunt ro-gatae, sex vna dixerunt, Et quem maxime animaduerterunt multitudiniplacuisse ei primum praemium, in sequenti secundum tribuerunt, Aristophanes uero cum ab eo sententia rogaretur, eum primum pronunciari iussit, qui minime populo placuisset, Cum autem rex& vniuersi uehementer indignarentur, surrexit,& rogando inpetrauit vt paterentur se dicere. Itaque silentio fa-cto docuit vnum ex his eum esse voetam, caeteros aliena recitauisse, Oportere autemiudicantes non furta, sed scripta probare, Admirante populo,& rege dubitan-te, fretus memoria e certis armariis infinita volumiua eduxit,& ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri, Itaque rex iussit cum hisagi furti, condennatosque cum ignominia dimisit, Aristophanem vero amplissimis muneribus ornauit,& supra biblyothecam constituit, Insequentibus annis a macedonia zoilus qui adoptauit cognomen vt homeromastix vocita-retur alexandriam venit, suaque scripta contra iliaden& odisseam comparataregi recitauit, Ptolomeus vero cum animaduertisset poetarum parentem philolo-giaeque omnis ducem absentem vexari,& cuius ab cunctis gentibus scripta suspi-cerentur, ab eo vituperari, indignatus nullum ei dedit responsum, Zoilusautem cum diutius in regno fuisset inopia praessus, summisit ad regem postulans vt aliquid sibi tribueretur. Rex vero respondisse dicitur, Homerumqui ante annos mille decessisset aeuo perpetuo multa millia hominum pa-