Buch 
M. Vitruvius per Iocundum solito castigatior factus cum figuris et tabula ut iam legi et intelligi possit
Entstehung
Seite
109v
JPEG-Download
 

a. helepolis.b. thodus

LIBERItaque Demetrius cum uidisset sapientia diogneti se deceptum esse cum classe sua di-scessit, tunc rhodii diogneti solertia liberati bello, publice gratias egerunt honoribusque omnibus eum& ornamentis exornauerunt. Diognetus autem eam hele-polim reduxit in urben,& in publico collocauit,& inscripsit. Diognet e ma-nubiis id populo dedit munus. Ita in repugnatoriis rebus non tantum machinaesed etiam maxime consilia sunt comparanda. Non minus Chio cum supra nauessambucarum machinas hostes comparauissent, Noctu chii terram, arenam, la-pides precerunt in mare ante murum. Ita illi postero die cum accedere uoluissentnaues supra aggerationem, quae fuerat sub aqua sederunt, nec ad murae accedere,nec retrorsus se recipere potuerunt, sed ibi maleolis confixe incendio sunt conflagratae. Appollonia quoque cum circumsideretur,& specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, Id autem cum a specularibus eent apollonia-tibus renunciatum, parturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes ainsi Ieficiebant.quod neque tps, neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes,Tum vero trypho Alexandrinus qui ibi fuerat architectus, itra murae pluresspeces designauit,& fodiendo terram proprediebatur extra murae duntaxat citra sagittae emissionem,& in omnibus uasa aenea suspendit. Ex his in una fossura, quae contrahostium spec. fuerat, uasa pendentia ad plagas ferramentorum sonare coeperunt. Itaex eo intellectum est, quam regione aduersarii specus agentes intra penetrare cogita-bant. Sic limitatione cognita temperauit ahena aquae feruentis& picis de supernecontra capita hostium,& stercoris humani& arenae coctae candentis, de in noctu