Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

De MundiSystemate

466 PHILOSOPHI/E NATURALIS

In portu Tlymuthi aestus maris ex observatione Samuelis Coleprejfiad pedes plus minus fexdecim altitudine mediocri attollitur, ac tem-pore verno & autumnali altitudo aestus in syzygiis superare poteil al-titudinem ejus in quadraturis pedibus plus septem vel octo. Si ma-xima harum altitudinum differentia sit pedum novem, erit L-j-S adLS ut 2.04 ad n 4 seu 41 ad 23. Quae proportio satis congruitcum priore. Ob magnitudinem aestus in portu Brijtolia , observa-tionibus Sturmil magis fidendum este videtur, ideoque donec aliquidcertius conffiterit, proportionem 9 ad 5 usurpabimus.

Caeterum ob aquarum reciprocos motus, aestus maximi non in-cidunt in ipsas luminarium syzygias, sed sunt tertii a syzygiis utdictum fuit, seu proxime sequuntur tertium lunae polt syzygias ap-pulsum ad meridianum loci, vel potius (ut a Sturmio notatur) sunttertii polt diem novilunii vel plenilunii, seu post horam a noviluniovel plenilunio plus minus duodecimam, ideoque incidunt in horama novilunio vel plenilunio plus minus quadragesimam tertiam. In-cidunt vero in hoc portu in horam septimam circiter ab appulsu lu-nae ad meridianum loci; ideoque proxime sequuntur appulsum lunaead meridianum, ubi luna distat a sole vel ab oppositione solis gradi-bus plus minus octodecim vel novemdecim in consequentia.; iEstas& hyems maxime vigent, non in ipsis solstitiis, sed ubi sol distat asolstitiis decima circiter parte totius circuitus, seu gradibus plus mi-nus 36 vel 37. Et similiter maximus aestus maris oritur ab appulsulunae ad meridianum loci, ubi luna distat a sole decima circiter partemotus totius ab testu ad aestum. Sit distantia illa graduum plus mi-nus 184. Et vis solis in hac distantia lunae a syzygiis & quadraturis,minor erit ad augendum & ad minuendum motum maris a vi lunaeoriundum, quam in ipsis syzygiis & quadraturis, in ratione radii adsinum complementi distantiae hujus duplicatae seu anguli graduum37, hoc est, in ratione 16000000 ad 7986355. Ideoque in analogiasuperiore pro S scribi debet 0,7986355 S.

Sed & vis lunae in quadraturis, ob declinationem lunae ab aqua-tore, diminui debet. Nam luna in quadraturis, vel potius in gradu18,4 post quadraturas, in declinatione graduum plus minus iz. 13'versatur. Et luminaris ab aequatore declinantis vis ad mare mo-vendum.