De MundiSystemate
506 PHILOSOPHIA NATURALIS
batur a circulo maximo. Nam & mense Novembri cursus ejus tri-bus saltem gradibus ab ecliptica in austrum declinabat, & poitea mense‘Decembri gradibus 2.9 vergebat ab ecliptica in septentrionem par-tibus duabus orbitae, in quibus cometa tendebat in solem & redibata sole, angulo apparente graduum plus triginta ab invicem declinan-tibus, ut observavit Montenarus. Pergebat hic cometa per signa no-vem, a leonis scilicet ultimo gradu ad principium geminorum, prse-ter signum leonis, per quod pergebat antequam videri coepit; & nullaalia extat theoria, qua cometa tantam coeli partem motu regularipercurrat. Motus ejus fuit maxime inaequabilis. Nam circa diemvigesimum Novembris descripsit gradus circiter quinque singulis di-ebus; dein motu retardato inter Novemb. z 6 & Decemb. ia, spatioscilicet dierum quindecim cum semisse, descripsit gradus tantum 40;postea vero motu iterum accelerato, descripsit gradus fere quinquesingulis diebus, antequam motus iterum retardari coepit. Et the-oria, quae motui tam inaequabili per maximam coeli partem probe re-spondet, quaeque easdem observat leges cum theoria planetarum, &cum accuratis observationibus astronomicis accurate congruit, nonpotest non esse vera.
Ceeterum trajectoriam quam cometa descripsit, & caudam veram.
G \
quam singulis in locis projecit, visum est annexo schemate in planotrajectoriae delineatas exhibere: ubi ABC denotat trajectoriamcometae, D solem, DE trajectoriae axem, DF lineam nodorum,