Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

P* 'Mundi

SvssEMVsE

511 PHILOSOPHIE NATURALIS

& superiora vel recta petere, si corpus fumans quiescit; vel obli-que, ii corpus progrediendo loca semper deserit a quibus superioresvaporis partes ascenderant. Et obliquitas ilia minor erit ubi ascen-sus vaporis velocior est: nimirum in vicinia solis & juxta corpus fu-mans. Ex obliquitatis autem diversitate incurvabitur vaporis co-lumna: & quia vapor in columnas latere praecedente paulo recentioresi, ideo etiam is ibidem aliquanto densior erit, lucemque propte-rea copiosius reflectet, & limite minus indiltincto terminabitur. Decaudarum agitationibus subitaneis & incenis, deque earum figurisirregularibus, quas nonnulli quandoque describunt, hic nihil adjicio;propterea quod vel a mutationibus aeiis nostri, & motibus nubiumcaudas aliqua ex parte obscurantium oriantur ; vel forte a partibusviae lacteae, quae cum caudis praetereuntibus confundi postint, ac tan-quam earum partes spectari.

Vapores autem, qui spatiis tam immensis implendis sufficiant, excometarum atmosphaeris oriri posse, intelligetur ex raritate aerisnostri. Nam aer juxta superficiem terrae spatium occupat quali 850partibus majus quam aqua ejusdem ponderis, ideoque aeris columnacylindrica pedes 850 alta ejusdem est ponderis cum aquae columnapedali latitudinis ejusdem. Columna autem aeris ad summitatem at-mosphaer® assurgens aequat pondere suo columnam aquae pedes 33altam circiter; & propterea fi columnae totius aereae pars inferiorpedum 850 altitudinis dematur, pars reliqua superior aequabit pon-dere suo columnam aquae altam pedes 32.. Inde vero (per regulammultis experimentis confirmatam, quod compreslio aeris sit ut pon-dus atmosphserae incumbentis, quodque gravitas sit reciproce ut qua-dratum distantiae locorum a centro terrae) computationem per corol.prop. xxii. lib. II. ineundo, inveni quod aer, si ascendatur a superfi-ciae terra: ad altitudinem semidiametri unius terrestris, rarior sitquam apud nos in ratione longe majori, quam spatii omnis infra or-bem faturni ad globum diametro digiti unius descriptum. Ideoqueglobus aeris nostri digitum unum latus, ea cum raritate quam habe-ret in altitudine semidiametri unius terrestris, impleret omnes plane-tarum regiones usque ad sphaeram faturni & longe ultra. Proindecum aer adhuc altior in immensum rarescat; & coma seu atmo-sphaera cometae, ascendendo ab illius centro, quasi decuplo altior iit

quam