ji4 PHILOSOPHIA NATURALIS
St'teÜate dcsiit - Unde etiam caudee cometarum aliorum, quae breves sunt»non ascendunt motu celeri & perpetuo a capitibus & mox evanescunt,sed sunt permanentes vaporum & exhalationum columnae, a capiti-bus lentissimo multorum dierum motu propagatae, quae, participandomotum illum capitum quem habuere sub initio, per coelos una cumcapitibus moveri pergunt. Et hinc rursus colligitur spatia coeleiliavi resiliendi destitui; utpote in quibus non solum solida planetarum& cometarum corpora, sed etiam rarissimi caudarum vapores motussuos velocissimos liberrime peragunt ac diutissime conservant.
Ascensum caudarum ex atmosphaeris capitum & progressum inpartes a sole aversas Keplerus ascribit actioni radiorum lucis materiamcauda: fecum rapientium. Et auram longe tenuissimam in spatiis li-berrimis actioni radiorum cedere, non est a ratione prorsus alienum,non obstante quod substantiae crassae impeditissimis in regionibusnostris a radiis solis sensibiliter propelli nequeant. Alius particulastam leves quam graves dari posse existimat, & materiam caudarumlevitare, perque levitatem suam a sole ascendere. Cum autem gra-vitas corporum terrestrium sit ut materia in corporibus, ideoque ser-vata quantitate materiae intendi & remitti nequeat, suspicor ascen-sum illum ex rarefactione materiae caudarum potius oriri. Ascenditfumus in camino impulsu aeris cui innatat. Aer ille per caloremrarefactus ascendit, ob diminutam suam gravitatem specificam, &fumum implicatum rapit fecum. Quidni cauda cometae ad eundemmodum ascenderit a sole ? Nam radii solares non agitant media, quaepermeant, nisi in reflexione & refractione. Particulae reflectentesea actione calefactae calefacient auram aetheream cui implicantur.Illa calore sibi communicato rarefiet, & ob diminutam ea raritate gra-vitatem suam specificam, qua prius tendebat in solem, ascendet &fecum rapiet particulas reflectentes ex quibus cauda componitur:Ad ascensum vaporum conducit etiam, quod hi gyrantur circa solem& ea actione conantur a sole recedere, at solis atmosphaera & ma-teria coelorum vel plane quiescit, vel motu solo quem a solis rotati-one acceperit, tardius gyratur. Hae sunt causae ascensus caudarumin vicinia solis, ubi orbes curviores sunt, & cometae intra densiorem& ea ratione graviorem solis atmosphaeram consistunt, & caudasquam longissimas mox emittunt. Nam caudae, quae tunc nascuntur,conservando motum suum & interea versus solem gravitando, mo-vebuntur