PRINCIPIA MATHEMATICA. 525
tiam mediocrem terrae a sole, ut 3 5 ad 1 circiter. Quibus cognitis, T L h \* r \\ shaud difficile fuerit orbem ellipticum cometae hujus determinare.
Atque haec ita se habebunt ii cometa, spatio annorum septuagintaquinque, in hoc orbe posthac redierit. Cometae reliqui majori tem-pore revolvi videntur & altius ascendere.
Caeterum cometae, ob magnum eorum numerum, & magnamapheliorum a sole diiiantiam, & longam moram in apheliis, per gra-vitates in se mutuo nonnihil turbari debent, & eorum eccentricr-tates & revolutionum tempora nunc augeri aliquantulum, nunc di-minui. Proinde non est expectandum ut cometa idem in eodemorbe, & iisdem temporibus periodicis accurate redeat. Sufficit simutationes non majores obvenerint, quam quae a causis praedictisoriantur.
Et hinc ratio redditur, cur cometae non comprehendantur zodi-aco more planetarum, sed inde migrent & motibus variis in om-nes coelorum regiones ferantur. Scilicet eo fine, ut in apheliis suis,ubi tardissime moventur, quam longissime distent ab invicem, & semutuo quam minime trahant. Qua de causa cometae, qui altius de-scendunt, ideoque tardissime moventur in apheliis, debent altiusascendere.
Cometa, qui anno 1680 apparuit, minus distabat a sole in perihe-lio suo quam parte sexta diametri solis; & propter summam velo-citatem in vicinia illa, & densitatem aliquam atmosphaerae solis, re-sistentiam nonnullam sentire debuit, & aliquantulum retardari, &propius ad solem accedere: & singulis revolutionibus accedendo adsolem, incidet is tandem in corpus solis. Sed & in aphelio ubi tar-dissime movetur, aliquando per attractionem aliorum cometarumretardari potest, & subinde in solem incidere. Sic etiam stellae fixae,quae paulatim expirant in lucem & vapores, cometis in ipsas inci-dentibus refici poliunt, & novo alimento accensae pro stellis novishaberi. Hujus generis sunt stellae fixae, quae subito apparent, & subinitio quam maxime splendent, & subinde paulatim evanescunt. Ta-lis fuit stella in cathedia Casiiopeiae quam Cornelius Gemma octavoNovembris 1572, lustrando illam coeli partem nocte serena minimevidit; at nocte proxima {Novem, 9.) vidit fixis omnibus splendidio-rem, & luce sua vix cedentem veneri. Hanc Tycho Brahaus viditundecimo ejusdem mensis ubi maxime splenduit; & ex eo tempore
paulatim