Band 
Vol. III.
Seite
250
JPEG-Download
 

( 5 5 ° )

mplcm Toti similem: Sci!, quod in Casu Nostro aeque benfc attingere postj-mu8. normam Proportionis qua: Sanguinem inter & sua Principia intercedit, siexacte Sciverimus verum Pondus, alicujus saltem molis Sanguinis , simulquenoverimus particularia Pondera dillimilium Principiorum, eandem molemAggregantium etenim (quidquid sit de Validitate illius Hypothesis in Flui-dis, certam Gravitatem Specificam habentibus) maxima difficultas versi tu r,in determinando vero Pondere unius molis Sanguinis. Toti similis, & in-detegenda eadem in singulis Proportione Principiorum dissimilium sed Aggre-gantium supra dictum molem Sanguinis. Et prius quidem, quia SpecificaGravitas Humani Sanguinis difficilius, quam quis sibi fingit, stabiliri potest,ut ad rem nostram post SanBonum scribit Boyle-, ea enim variat eodem inHomine, diverso Anni & Diei tempore, vel quod majori minorive ab as-sumpto Cibo intervallo extractus fuerit. Quid non etiam Arteriosus a Venoso,

& Venosus Ca-va kVenoso Partie multo Specifica: Gravitatis discrimine inter sedistant? Non igitur certo constare nobis potest, vel Pondus Totius Sangui-nis In omnibus aut in singulis Hominibus, vel Specifica Gravitas cujuscunqueiqoli? ejusdem Fluidi.

Posterius vero multo adhuc minus haberi potest, aut determinari Pondussingularum Partium, Aggregantium vel Universum Sanguinem, vel particu-larem ejusdem molem, quia fieri non potest quin ejusmodi Partes, seu Chy-mica Principia, additione novorum corporum, Igne nimirum, Bolo, autAcre, vel detractione nativarum particularum, inscnsibiliter in Auras avo-lantium, pristinum propriumve Pondus, ac proinde veram inter se Proportio-ttem admodum varient. Ex quo factum legimus, ut, cum prxeitatus dili-gentissimus Boyle studuisset accuratam Humani Sanguinis Destillationem, at-tamen post quam sigillarim Extracta illinc corpora Ponderasset, evidentemin iisdem multarum Drachmarum defectum observaverit: atque idcirco Para-doxum jure vocat, quod Chymici nobis imponere satagunt, in Destillationi-bus accurate factis, separata corpora ad Totius Pondus exactissime recurrere.Neque vero dum hxc asserimus, Boylii aliorumque Ingenuorum ScriptorumFidei duntaxat innitimur; tentata namque per nos etiam sedula, quantum fi-eri potuit, Spagyrica Humani Sanguinis Anatome, separatae partes PondusToti aequale minime reddiderunt. In Unciis enim 7. & Drachmis 7.Sanguinis , post Destillationem plus Semiuncia desideratum est; id quod pro-culdubio tuis etiam in Experimentis contigisse suspicamur.

Cum igitur ut verum neque Totius neque Partium Sanguinis Pondus nobisliquido constare possit, nulla pariter vera 'Proportio, quae illa inter corporaintercedat, nobis cum spe aliqua quaerenda superest.

Accedit deinde impossibilitati ex parte Artis, certum Pondus Totius & Par-tium Sanguinis attingere nequeuntis, ea impossibilitas quae oritur ex parteNaturae ipsius Sangumis : Qui cum Indole non sit idem in singulis, frustra abeodem Proportionem petimus quae omnibus Hominibus congruat, & commen-suretur. Differt enim Natura a Natura, ut aiebat Hippocrates, nempe juxtadiversa Alimenta, /Etates, Regiones, Anni Tempestates, Sexus Animi Pa-themata, Corporis Exercitationes, ac potissimum Viscerum Structuras, acfermentorum Vires, diversa oriuntur in Hominibus Temperamenta, qux

varium