Buch 
Fratris Rogeri Bacon ... opus maius ... ex MS. codice Dubliniensi / S[amuel] Jebb
Entstehung
Seite
2
JPEG-Download
 

2

FR. ROGERI BACON

runt. Nam secundum Philosophum septimo Metaphysics, ea quae suntmaximae cognitionis fecundum se, sunt minimae apprehensionis quoad nos.Involuta enim veritas in alto latet & in profundo posita est, ut dicit Se-neca septimo de beneficiis, Sc quarto Naturalium. Et Marcus Tullius inHortensio dicit, quod omnis noster intellectus multis obstruitur difficul-tatibus, quoniam ipse se habet ad manifestiffimum in sua natura, sicutoculus noctuae & vespertilionis ad lucem solis, ut Philosophus dicit se-cundo Metaph. & velut surdus a nativitate ad delectationem harmoni-cam, sicut undecimo Metaph. dicit Avicenna. Quapropter sufficit nobisin inquisitione veritatis proprii intellectus imbecillitas, ut quantum postumuscausas & occasiones erroris extraneas longius a debilitate senius nostri re-legemus. Quatuor vero sunt maxima comprehendendae veritatis offendicula,quae omnem quemcunque sapientem impediunt, & vix aliquem permit-tunt ad verum titulum sapientis pervenire, viz. fragilis & indignae aucto-ritatis exemplum, consuetudinis diuturnitas, vulgi sensus imperiti,& propriae ignorantis occultatio cum ostentatione sapientis apparentis.His omnis homo involvitur, omnis status occupatur. Nam quilibet insingulis artibus vitae & studii & omnis negotii tribus peffimis ad eandemconclusionem utitur argumentis, scii, hoc exemplificatum est per majo-res, hoc consuetum est, hoc vulgatum est; ergo tenendum. Sed oppositumconclusionis longe melius sequitur ex praemistis, sicut per auctoritatem &experientiam 8c rationem multipliciter probabo. Si vero hsc tria refel-lantur aliquando magnifica rationis potentia, quartum semper in promptuest & in ore cujustibet, ut quilibet suam ignorantiam excuset; & licetnihil dignum sciat, illud tamen magnificet imprudenter, ut sic seltem fusestultitis infelici solario veritatem opprimat 8c elidat. Ex his autem pe-stibus mortiferis accidunt omnia mala b humano generi; nam ignoranturutilissima & maxima & pulcherrima sapientis documenta, & omniumscientiarum & artium secreta; sed pejus est, quod homines horum quatuorcaligine c excscati non percipiunt suam ignorantiam, sed cum omni cau-tela palliant & defendunt, quatenus remedium non inveniant; & quodpessimum est, cum sint in tenebris errorum densissimis, sstimant se essein plena luce veritatis; propter quod verissima reputant esie in fine salsi-tatis, optima nullius valoris, maxima nec pondus nec pretium obtinere,& e contrario falsissima celebrant, pessima laudant, extollunt vilissima cs-cutientes, a qus magna facilitaic postunt adipisci. Et propter stultitismagnitudinem ponunt summos labores, consumunt tempora multa, mag-nas expensas effundunt in iis, qus nullius utilitatis vel parvs sunt, necdignitatis alicujus secundum judicium sapientis. Et ideo necesle est utviolentia & malitia harum quatuor causarum omnis mali cognoscanturin principio, & reprobentur, & longe a consideratione sapientis relegentur.Nam ubi hsc tria dominantur, nulla ratio movet, nullum j uS judicat,nulla lex ligat, fas locum non habet, naturs dictamen perit, facies re-rum mutatur, ordo confunditur, prsvalet vitium, virtus extinguitur,

i Addit MS. Dublin, omnem sapi-

falsitas

* Generis humani Cot.entis fulgorem fastidientes.

! Infesti Cot,