Buch 
Fratris Rogeri Bacon ... opus maius ... ex MS. codice Dubliniensi / S[amuel] Jebb
Entstehung
Seite
11
JPEG-Download
 

OPUS MAJUS tt

rata sunt, cum omni tamen modestia & excusatione. Et ad hanc auda-ciam erigi postumus, non solum propter necestitatem, ne deficiamus vel er-remus, sed per exempla & auctoritates, ut in nullo simus reprehensibiles depraesumptione. Nam Plato dicit, " Amicus est Socrates, magister meus, sed magis est amica veritas. Et Aristoteles dicit, " se magis velle con-" sentire veritati, quam amicitiae Platonis, doctoris nostri. Haec ex vitaAristotelis & primo Ethicorum, & libro secretorum, manifesta sunt. EtSeneca dicit libro de quatuor virtutibus cardinalibus, " Non te moveat" dicentis auctoritas; non quis, sed quid. Et Boetius libro de disciplinascholarum, " stultum est magistratus orationibus omnino confidere, nam primo credendum est, donec videatur quid sentiat; postea est fingen-ti dum eundem in dicendo errasse, si forte reperire queat discipulus, quod ex- presse objiciat sedulitati magistrali. Et Augustinus dicit ad Hierony-mum, " quod solos auctores scriptura: sacrae vult credere in scribendo non errasse, sed in scripturis aliorum, quantumcunque sanctitate & doctrina" polleant, non vult verum putare, nisi per canonem & alios auctores vel" per rationes sufficientes possint probare quod dicunt. Et ad Vincen-tium dicit, " negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis majoribus, ita" multa este in tam multis opusculis meis, quas possunt justo judicio & nul-" la temeritate culpari. Et in prologo libri tertii de Trinitate dicit, " sic

ec meis libris, nili certum Intellexeris, noli firmum tenere. Item fld Fof-

tunatum, " neque quorumlibet disputationes quamvis catholicorum & lau-£C datorum hominum veluti scripturas canonicas habere debemus, ut no-" bis non liceat, salva honorificentia qua: illis debetur hominibus, aliquid" in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus quod a-<c liter senserint, quam veritas habeat, divino adjutorio vel ab aliis intel-" lectum vel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales volo esie" intellectores meorum. Si igitur propter necessitatem vitandae salsitatis& consequendi perfectiorem statum sapienti® postumus, & debemus, & con-sulimur per sanctos perfectos & philosophos dignos, ut eorum dicta mute-mus loco & tempore, & ad eorum sententias addamus; multo fortius li-centiamur ad hoc & cogimur in eis, quae vulgi sunt & eorum qui vulgo prae-sunt imperito, praecipue cum capita multitudinis istius temporis non attin-gunt ad dignitatem auctoritatis sanctorum & philosophorum magnorumnec sapientum antiquorum, quorum aliquos nostro tempore conspeximus.

Caput VIII.

R Emedium vero contra haec tria non est, nisi ut tota virtute auctoresvalidos fragilibus, consuetudini rationem, sensibus vulgi senten-tias sanctorum aut sapientum reponamus, & non confidamus in argumen-to triplicato, scilicet, hoc exemplificatum est, vel consuetum, aut vulga-tum, igitur tenendum. Batet enim ex praedictis secundum sententiassanctorum & omnium sapientum, quod longe magis sequitur oppositumconclusionis ex eisdem praemissis. Et licet totus mundus sit his causis erro-ris occupatus, tamen audiamus libenter contraria consuetudini vulgat®.

Nam