Buch 
Fratris Rogeri Bacon ... opus maius ... ex MS. codice Dubliniensi / S[amuel] Jebb
Entstehung
Seite
10
JPEG-Download
 

IO

FR. ROGERI BACON

ror de mundi productione , in quo dicitur quod Deus propter infinitamunitatem quam habet, & ne recipiat varietatem dispositionum, non po-test creare nisi unum, scilicet, angelum primum, qui creavit secundumcum coelo primo, & secundus tertium cum coelo secundo, & ultra. Etcum in undecimo ponit omne peccatum habere fines suae purgationis in aliavita, & animas peccatrices redire ad gloriam, manifeste errat, & sic inmultis. EtAverroes, maximus post eos, in multis redarguit Avicennam;& sic sapientes nostri eum in pluribus corrigunt & non immerito, quiaproculdubio erravit in multis locis, quamvis in aliis optime dixit. Et siisti majores erraverunt, multo fortius juniores. Quoniam autem in erro-res inciderunt, multo magis defecerunt in necessariis, superflua & inutiliacumulantes, dubia & obscura & perplexa Ipargentes, & haec omnia in li-bris eorum manifesta sunt, & per effectum in nobis probantur. Nam tan-ta difficultate videndi veritatem premimuri & vacillamus, quod fere quili-bet philosophorum contradicit alii, ita quod vix in una vaniffima qute-stione vel in uno viliffimo sophismate vel una operatione sapientia;, sicutin medicina, & chirurgia, & aliis operationibus secularium, unus cum alioconcordat. Sed non solum philosophi, immo sancti aliquid humanum inhac parte passi sunt. Nam ipsimet retractaverunt dictorum suorum quam-plurima. Unde Augustinus, qui major in inquisitione veritatum occulta-rum reputatur, fecit librum de retractatione eorum, quae non bene p prae-dixerat. Et Hieronymus super Isaiam, & alii plures suam non verenturretractare sententiam. Nam celeritate dictandi in transferendo pluries leconfitetur deceptum fuisse & multis aliis modis; & sic omnes alii doctoresfecerunt. Sancti etiam ipsi mutuo suas correxerunt positiones & sibi invi-cem fortiter resistebant. Etiam Paulus Petro resistebat, sicut ipsemet con-fitetur. Et Augustinus Hieronymi sententias reprehendit; & HieronymusAugustino in pluribus contradicit. Hasc exempla eorum manifesta sunt,ut inferius exponetur, & posteriores priorum dicta correxerunt. NamOrigenem maximum doctorem iecundum omnes in multis posteriores re-probant, quia inter caetera posuit errorem Avicennas de animabus pecca-tricibus, quod nulla finalster damnabitur. Et cum multi doctores sancti& famosi exposuerunt Israel, ut dicatur vir videns Deum, venit Hieronymussuper Genesim & probat fallam este expositionem per rationes irrefragabiles,sicut inferius exponetur. Unde dicit, " quamvis auctoritatis sint, & eorum" umbra nos opprimat, qui Israel virum videntem Deum interpretati sunt," tamen magis consentimus Deo vel angelo qui hoc nomen imposuit, quam" auctoritati alicujus eloquentiae lecularis. Et doctores catholici in stu-diis solemnibus constituti nunc temporis in publicis multa mutaverunt,quae sancti dixerunt, eos pie exponentes ut poflunt, salva veritate.

Caput VII.

Q Uoniam igitur haec ita se habent, non oportet nos adhaerere omni-bus quae audimus & legimus, sed examinare debemus districtiffimesententias majorum, ut addamus quae eis defuerunt, & corrigamus quae er-* dixerat Cet.