Band 
Tome premier.
Seite
134
JPEG-Download
 

134 naturalis historia lib. II.

in altum redit. Venti ingruunt inanes, iidemque cum ra-pina remeant. Tot animalium haustus spiritum è sublimitrahit : at ille contra nititur, tellusque , ut inani coelo , spi-ritum infundit.

Sic ultro citro commeante natura, ut tormento aliquo,mundi celeritate discordia accenditur. Nec stare pugna: li-cet, sed aíliduè rapta convolvitur, & circa terram immensorerum quaii globo tendit, subinde per nubes coelum aliudobtexens*. Ventorum hoc regnum. Itaque praecipua eorumnatura ibi, &í ferme reliquas complexa causis : quoniamtonitruum & fulminum jactus, horum violentia: pleriqueaffignant ; quin & ideo lapidibus pluere intérim , quòdvento iint rapti : & multa similiter. Quamobrem plurasinui dicenda sunt.

De Jiatis tempejiatibus.

Caput Tempestatum rerumque quasdam statas esse causas,quasdam vero fortuitas, aut adhuc rationis incompertae,manifestum est. Quis enim aestates & hyemes, quaeque intemporibus annua vice intelliguntur, stderum motu fieri du-bitet? Ergo ut solis natura temperando intelligitur anno ,sic reliquorum quoque siderum propria est quibusque vis,& ad suam cuique naturam fertilis. Alia sunt in liquoremsoluti humoris fœcunda , alia concreti in pruinas, aut coactiin nives, aut glaciati in grandines ; alia flatus, alia teporis,alia vaporis, alia roris, alia rigoris. Nec vero haec tanta de-

(i) Les Astrologues appellent ces que paste dans le cliPcricb d’un autre,passages les ouvertures des portes & & fur-tout l’époque où la planète

ils entendent par ces ouvertures des entre avec cet astre en conjonction. Siportes répoque où une planète quit- Saturne, disent-ils, avoisine quel-tant le voisinage d’uu astre quelcon- ques - unes des étoiles fixes, son iu-