Cap. II. De Causis Hypothefitm. 33
vera etiam inferre ; atque ut boni aedificatores solent, eadem operaterram arenosam instabilemque defodere, atque fundamentum firmumloco ejus supponere. Quod quidem pro virili mea parte perficereconnitar, ut eö intelligant viri docti me non invidia, sed veritatis amoreductum, has disputatiunculas in Lanfterginm exarasse. Sed pergo.
Caput III.
De Centro Orbium Mobilium .
P Erlustratä jam cursorie mundi machina, & Hypothesium verarumforma generali; proximum est, ut accuratiori intuitu partes ejussingulas pensitemus. Incipere autem convenit, ubi ipsa natura prin-cipium statuit; hoc est, ä Centro. Cum enim mundus sit Sphxricus,Sphaerae autem origo est centrum ; primo igitur videndum est, quod-nam sit illud mundi centrum.
Astronomia itaque Copemicana ( quam ego sequor ac perficereaspiro) honorem hunc soli ipsi, Planetarum longe maximo ac pul-cherrimo adscribet. Cum enim Astrorum Rex ac Gubernator cense-tur- quid aptius, quäm in medio tanquam regali folio insidens, cir-cumagentem gubernet astrorum familiam : Sydera autem, tanquamSatellites aut Famuli obsequentes, circumstipent undique dominumsuum ; cujus nutu regi se patiantur, cujus mandatis fideliter obsecun-dent.
Pulchra sane, ac jucunda admodum est haec speculatio, & Copcmiciingenio digna. Non tamen perfectum undique nitorem conciliavitei author Copnmcm ; sed deformem quendam Naevum formosissimaegenae aspersit 5 quem tamen Lympha Sacra, & ingenii Fluvialibusundis, primus abluit Doctissimus Keplcms.
Copermctts enim Centrum Orbium mobilium statuit, non in ipsosolis corpore, sed in puncto quodam prope solem, qui tantum ab eodistet quantum est ei Telluris 'seu mavis Solis) Excentricitas. Idem-que in suis Hypothesibus praestitit vir nobilis Tycha Brah£its‘, omni-umque postremus Lanfbngius.
Quorum omnium ratio communis fuit una ac eadem ; scilicet, ut
F omni-