Buch 
Jeremiae Horroccii ... Opera posthuma ... Astronomia Kepleriana, defensa & promota. Excerpta ex epistolis ad Crabtraeum suum. Observationum coelestium catalogus. Lunae theoria nova : ; accedunt Guilielmi Crabtraei ... Observationes coelestes. quibus accesserunt Johannis Flamstedii ... De temporis aequatione diatriba. Numeri ad lunae theoriam Horroccianam.. In calce adjiciuntur, nondum editae Johannis Wallisii ... Exercitationes tres ... De cometarum distantiis investigandis. De rationum & fractionum reductione. De periodo Juliana
Entstehung
Seite
262
JPEG-Download
 

26 2 jeremi* Horroccii EpißoU

haec autem, unum est Coperniti, k quo cum dissentiant L ansbergianaTabulae minutis 20' circiter,hoc ille malä fide distinmlat,reticetq ; , ut utillud summa cura & diligentia observatum testetut Copernictts. Quodquum animadverterem, mirabar hominis frontem, qui (quod & D.Gsllibrandm ait) ita speciosis Perpetuitatis titulis incauto orbi impone-ret, tamque petulanti censura Tychonem & Kepkrum ( viros longetum doctiores, tum amantiores veri) perstringeret; dum interim talesobtruderet Tabulas, qua: (quod audacter spondeo) ne per unum un-quam annum integrum coelo consenserint. Cum enim ex observatis no-stris certum fit, Radium Orbis Terrae longe majorem esse quam ille sta-tuit, fitque hujus orbisprostaphaeresis maxima & fere unica causa istius,quae per unius anni spacium contingit, inaequalitatis: fieri non potest,ut illius prosthaphaeresis orbis maxima, quae est minutis r z' aut »4'vel (ut ego existimo) 3 o' minor quam vera, illam exhiberet logitudi-num differentiam, quae inter unam & alteram stationem reperiatur.

Dumque haec mecum cogitabam, incidebam in Kepleri locum Astr.Cop. p. 539, ubi ille ex professo disputat contra illam sive. Lartsbergiisive Copemici hypothelin, (eadem enim est utriusque) eamque pluribusargumentis refutat. Ut non pofiim non mirari stuporem ejus, qui posthanc Kepleri censuram, eidem tamen hypothesi totam suam fabri-cam superstruit, cui interim fundamento stabiliendo contra Kepleriimpetitionem (non contemnendi adversarii) nihil quicquam affert, necresponsi quicquam vel defensionis aggreditur.

Quam autem correctionem Martis in Acronychiis adhibet, cujusille nullum in sua hypothesi fundamentum substernit, (nec quidem eamadmittit ejus hypothesis:) ego plane judico in aliis non minus adhi-bendam fuisse Planetis quam in Marte, nec minus alibi quam in Acro-nychiis. (Inde siquidem ortum duxit,quod Lansbergitss centrum orbiumfex Planetarum, non ipsum Solis corpus faciat, sed sine omni rationepunctum aliquod inde tantundem remotum quanta est Solis TerrasveExcentricitas.) Quum vero alibi,& in aliis Planetis, non ita fuerit con-spicua correctionis hujus necestitas, atque in Marte in Acronychiis ;hic autem adeo manifesta (propter Martis Terraeque vicinitatem,) utnullatenus esset distimulanda . ille, quo melius fucum faceret,, infercitqualem qualem, nulla basi subnixam, Tabellam correctionis Martis inAcronychiis, (Tab- Astron. p. 128. loca apparentia Martis , Lee.) sedcur illud faciat, rationem vix leviter attingit; conscius, credo, quod quomagis tractaretur , eo citius pateret fucus: securus interim speciosisverborum ampullis, & amicorum suorum adulantium encomiis, ita per-strictos fore aliorum oculos, ut fiqua in posterum observatio errorem

insinuaret,