Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

De Igne.

Z05

SECTIO SECUNDA.

De ejsentia ignis.

P rimum & praecipuum de igne inquirendum est, in quo ejus essentia 6consistit, per essentiam aurem intelligimus id quod in ipsius ideaimplicatur, quo posito ponitur, quod idcirco ejits ratio formalis, aut dif-ferentia specifica est,unde ab aliis omnibus discriminatur , nam licetnegemus formas substantiales de novo productas, agnoscimus tamencausam formalem quae est essentialis, licet non sit substantialis, & qua;a suo subjecto est naturaliter inseparabilis, atque ita essentialia ab ac-cidentalibus distinguuntur , hsc enim in eodem subjecto aut partemateriat adesse possunt, & abesse , & clara idea rei concipi potestquando accidentalia non cogitantur.

Prima ergo qusstio est, num aliquid tale in igne reperiatur ?i. e.num sit ulla pars materiae qus habet specialia attributa inde naturali-ter inseparabilia ? nam si sint separabilia nequeunt esse in essentia, sedoportet sint accidentia,& extra rei ideam, nam non omnia qua: inrebus sunt in ejus sunt idea, concipimus hominem album, erectum,doctum,prudentem, nihil istorum est essentiale, nec in idea homi-nis , eorumque conceptus est confusus, ut aggregati, & possumus con-cipere hominem non concipiendo ista, sed nequimus concipere ho-minem , nisi concipiamus substantiam intelligentem corpus organi-zatum silis facultatibus inserviens informantem.

Plerique philosophi negant ullam partem materis esse essentialiter 7ignem, aut habere in se principia specialia ignis, naturaliter inseparabi-lia, ita totus chorus peripateticorum & Cartcsianorum , qui in hocconveniunt,quod nihil tenent in materia fixum, prster communemideam & essentiam ipsius materis,quam peripatetici in sola potentia pas-siva collocant, Cartesiani in extensione per trinam dimensionem , hietiam omnem formam substantialem, atque omne principium activumintrinsecum , seu potentiam naturalem materis negant , sed tenentomnia fieri ab extrinseco, unde mutabiles motus, quies, unio, figura& ordo oriuntur, ideoque ignem autumant esse primum elementumperpetuo mutabile irregulari motu , quo corpuscula tertii elementiangulata commoventur, suisque angulis terunt, & urunt, subtilis ista

Qj] 5 ma~