z IO Exploratio sexta
materia suo motu globulos secundi elementi undequaque vibrat, atqueita lucet, & ardet, ha:c autem omnia sunt isti materia: accidentalia»cum primum elementum possit in tertium aut secundum verti.
8 Peripatetici autem multo confufius essentiam ignis seu formam spe-cificam in forma substantiali e potentia materia: eductam collocant,cui tot potentias naturales ascribunt quot ad omnes ignis effectus re-quiruntur , quod nihil aliud importat quam quod forma ignis habet po-tentiam efficiendi omnia quL efficit,propagandi suam speciem, po-tentiam lucendi, illustrandi, calefaciendi, urendi &c. sed quomodohxc fiant neutiquam explicant , ideoque verba tantum & confusosconceptus offerunt > in quibus mens neutiquam acquiescit.
9 Atomici ignem naturaliter immutabilem agnoscunt, quoad figu-ram, & potentiam motricem, licet in motu sepissime impediatur, fi-guram etiam satis distinctam attribuunt, quam aestimant rotundam,aptissimam ad celerem motum, & ad penetrandum per interstitiaomnium corporum, sed nihil distincte aut specialiter de naturali mo-tu ignis ad quam potentia motrix tendit determinant, sed quod vage& indifferenter procedat per omnes corporum vacuitates, quod licetab extrinsecis impedimentis fieri possit, talis tamen motus nequit essenaturalis, ideoque debet determinari qualem motum ignis sequeretursi non impediretur, num scilicet rectum aut circularem &c.
io Chimici inter se discrepant,quidam ignem nihil aliud esse existimantquam sulphur extricatum a vinculis heterogeneorum corpusculorum,nam vident pinguia omnia & sola esse inflammabilia, & esse fugitiva,,semet extricantia, & evolantia in auras, & cum impediuntur pugnan-tia & luctantia, versus istum liberum motum.
Alii vero chimici ignem inter salia collocant,in nitro prsesertim,quod in omnibus corporibus repetitur, potissimum in aere, & sine quooleosa non inflammantur, nec possunt partes sulphuris quX sunt adeomolles urere, terere, consumere, ut ignis : quod tamen optime possuntspicula salis, quod eminenter apparet in pulvere pyrio, & auro ful-minante , ubi nitrum pra:dominare constat.
Verum neutra pars chimicorum figuram vel motum igni propriumdistincte explicat.
n Doctiss. Colbertus in phil. vet. & nov. & du Hamel in consensuveteris Lc nov, philos. qui liberius philosophantur, nulli sectse piorsusaddicti, naturam ignis explicantes eodem sere modo, vacillant admo-dum,