14
Satyra I.
Innata est, rupto jecore exierit caprificus? z;
P E R s. En pallor, seninmque, o mores ! usque .ideoneScire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
Am, At pulcrum est digito monstrari , & dicier, hic est,Ten’ cirratorum centum dictata fuisse
Pro nihilo pendas ? P e R S, Ecce inter pocula quaerunt 40Romulidae saturi, quid dia poemata narrent,
Heic aliquis, cui circum humeros hyacinthina laena est,Rancidulum quiddam balba de nare locutus ,
Phyllidas, Hypsipylas, vatum & plorabile si quid
Eliquat, & tenero supplantat verba palato: 45
Assensere viri, nunc non cinis ille poetaeFelix, non levior cippus nunc imprimit ossa?
Laudant convivae, nunc non e manibus illisNascentur violae ? A M. Rides , ait, & nimis uncis
Naribus indulges, an erit qui velle recuset $0
Os populi meruisse , & cedro digna locutus,
Linquere nec scombros metuentia carmina , nec thus ?Pers. Quisquis es, o modo quem ex adverso scribere feciNon ego , cum scribo, si forte quid aptius exit,
Quando haec rara avis est , si quid tamen aptius exit, ;;Laudari metuam , neque enim mihi cornea fibra est.
Sed recti finemque extremumque esse recusoEuge tuum , & belle , nam belle hoc excute totum,
Quid non intus habet ? non heic est Ilias Acci,
Ebria veratro? non fi qua elegidia crudi 60
Dictarunt proceres ?, non quicquid denique lectisScribitur in citreis ? calidum scis ponere sumen,