Band 
Tomus primus.
JPEG-Download
 

*7

TRACTATUS PRIMUS .

D E

EXISTENTIA ET UNITATE DEI,

Ejusque Natura et Attributis.

A quafiione 2. D.Thonue usque ad 1 r- wclufm .

Dogma de exifientia Hei , fex potissimumprobatur argumentis .

PRtMO. Quia noa datur ignorantia in-vincibilis de Deo.

Secundo . Quia ista propositio : Heus est ,nota est aliqualiter per fe quoad nos.

Tertio . Quia omnes creaturas certarimDeum esse conclamant.

§uarto . Quia & hoc probat omnis ge-neris ratio.

§uinto . Quia materia non est a fe , seda Deo producta.

Sexto . Nec ipse mundus independens ,sed a Deo optimo creatus est.

ARTICULUS PRIMUS.

Utrum detur ignorantia invincibilis de Deo utAudi ore natura.

C Ertum est Deum ut gratis auctorem ,posse ignorari ; quippe qui transcen-dit sub ista consideratione omnem rationishumanas captum & intelligentiam : hincApostolus Hebraeorum, cap. 11, v. 6 . di-cit : Credere enim oportet accedentem ad Deumquia eft & inquirentibus fe remunerator fit .Quaestio igitur procedit de Deo ut auctorenaturas spectato . Extra dubium est etiamquosdam vel propter innumera prope pec-cata , quae cor obcascant, vel propter men-tis hebetudinem , qualis annotatur in hisqui in sylvis enutriuntur , etiam ignoraremundi Creatoremsed difficultas est, an

eo-

E Deo quatuor quae-ritur . i. An sit ?2. An unus & uni-cus sit? 3. Quid sit?4. Quaenam sint ejusproprietates .<? Circaprimum errant A-thei , circa fecun-dum Idololatrae ,circa tertium An-thropomorphose , circa quartum Mani-chaei , & alii multi impii . Contra hancperduellium hominum cohortem , Fidesexplicanda & tuenda venit , ostendendoeste Deum, este unum , ens a se & spi-ritualissimum ; denique supremum numenomnibus perfectionum numeris absolutum.

DISSERTATIO PRIMA.

De exifientia Deis centra Atheos,

E O dementiae veniunt Athei, ut omni-potentis Dei existentiam, quam qui-dem universus intonat orbis , negare au-deant . Hermogenes in hunc impegit er-rorem , ponendo materiam , ex qua sintomnia , Deo coaevam & improductam .Apertius Epicurus , & post ipsum Spino-sa , qui mundum ex se factum contendunt.Astipulantur Doctores Sinenses . Sed con-tra quod dicit Scriptura Gen. 1. v. 1. Inprincipio creavit Deus Cisium terram ,