Band 
[Liber VI. Pars prima et altera.]
JPEG-Download
 

EUSEBII RENAUDOTI

Lib.PL

aso

xime excelluisse dicitur. Haec erat omnis Arabum literatura, Medicinaequidam studiosi sub primis Califis Ommiadis fuerunt; & primus inter eosmemoratur Hareth f. Calda , qui initio rerum Muhamedanarum vixit.Sed omnes usque ad Maserjovm Christianum Nestorianum. qui sub Mor-vano fuit, sola experientia Medicinam exercebant: Scientia; ipsius pla-ne expertes. Is autem Graecos recentiores aliquot Tractatus, atque in-ter alios Aaronis Alexandrini Pandectas Arabice transtulisse dicitur. (*)Philosophiae vero naturalis , quL fundamenta artis explicaret cura apudprimos illos Arabes medicos nulla omnino fuit.

8. Itaque certior inchoatae apud eos Philosophiae secundum Grae-corum disciplinas Epocha referri debet ad Abastidarum initia: post an-num Imperii Muhamedanorum CXXXII. J. C. DCCXLIX. Fami-lia haec ex Chovasana profecta, duce AbulAbbasSafah, CalifasOm-miae filios extinxit, & Imperio'simul atque Pontificatu in se translatodiu regnavit. Ex ea familia secundus Abujafar Almansor scientiarumGraecarum studia ad Arabes transtulisse dicitur , conquisitis libris , &adhibitis doctissimis viris, qui eos Arabice interpretari possent. Sed,quamvis communiter ita statuant Arabes historici, cum tamen vix quid-quam extet primarum illarum interpretationum, laus illa ad successoremejusque pronepotem Almamonem septimum ex Abastidarum stemmateCalisam referri vulgo solet a melioribus autoribus. Vixerunt quidemsub Almansore Syri non pauci Medicinae studio & professione clarissimi,atque inter alios Bochtiechua (f) & ejus filii, qui non pauca Medico-rum veterum opera Arabice verterunt, & nonnulla Philosophica. Fuitetiam Theophilus Syrus Edessenus, quem Maronitam fuisse dicit Abul-faragius, quamvis alii Nestorianum dicant, a quo multa, ante Alm am o-nis Imperium ex Graecis Syriace versa sunt, atque inter aliaHomeri libri,si quidem Abulfaragio credendum, neque enim quidquam in monu-mentis Syrorum occurrit, unde ejus testimonium confirmari queat, autinter illos quisquam eruditus licet, Homeri quidquam nisi nomen sci-visse videtur : unde illum Emir Condus, & alii non inter Poetas, sed in-ter Sapientes seu Philosophos referunt. •

<). Vertebant autem Graecorum libros In vernaculam suam lin-guam Syri , quia quotidie sub Arabum Imperio Graecae ustis obsolescebat,

&

(*) Dynast. p.II7,

Ct) Iu scribendum hoc nomen» non m PocockiusBachiua,