Band 
[Liber VI. Pars prima et altera.]
JPEG-Download
 

EtfSEBII RENAUDOTI

üb. VI.

ad ipsum quos haberent misissent , conquifitis Me interpretibus peritis,eos ipfis accurate vertendos imposuit, Ita Arabes inulti, tum Mu-

hamedani, tum Christiani , qui hunc autorem secuti sunt : at anti-quiores plerique & quorum judicium reliquorum opinioni praeferendumest, EmirCond & ejus Epitomator Cond Emir Schah, a quibus historiaGeneralis accuratissime scripta est, tum autor Leb Tawavikh, < 5 e alii nonpauci testantur versiones Arabicas quae Almamonis auspiciis prodiverunt,ex Syriacis non minus quam ex Graecis Codicibus fuisse expressas, quodquidem praeter alia multa stiadet vetus Dioscoridis interpretatio Arabica,in qua Syriacx multae voces ad marginem adjunctae roperiuntur, tan-quam primaevi quod illa^ersio repraesentabat exemplaris.

11. Omnes tamen versiones illas Arabicas veteres, nonnulla: le-rius a Syris Christianis elucubratae prorsus aboleverunt. Inter aliosceleberrimi duo interpretes fuerunt Nestorianae sectae Honain filius Issa-ei, (Sclsaac ejus filius, qui annoHegirae 298. decessit J.C. 910. octogintacirciter annis postAlmamonem. Primi quippe interpretes , ut de iliisautores varii observant, Syri quidem Graece sciebant, magis omninoquam qui eos secuti sunt, sed Arabica; lingua: aut erant expertes peni-tus, ut illi a quibus Syriaca; versiones facta' sunt, aut non ita periti, utArabice eleganter scribere facile possent. Qui primLus sub Amalmoneex Syriacis interpretationibus, Arabicas fecerunt, Graece plerumquenesciebant, atque adeo primitivum exemplar consciere non poterant.Hinc saepissime ab illis peccatum in vertendo fuerat. Honain autemprx coeteris illud habuit, quod Hira natus, & juvenis Bagdadum profe-ctus Arabicam linguam, cujus in ea urbe summa puritas erat, accuratedidicerat: postea, cum a Joanne filioMafowia (quem vulgoMesue ap-pellant homines nostri) receptus in scholam ad Medicina: studium nonfuisset, in Graecorum ditiones se contulit, ubi biennium in Graeca linguaaddiscenda conscmsit: mox in patriam rediens Basora: aliquandiu substi-tit, quo Arabica: lingua: majorem facultatem consequeretur, sob celebrimagistro Chalilo, Ahmedis filio. Basorenses autem eximia prae exterislinguae illius peritia commendabantur , ita, ut proverbium inde natumluerit. Is igitur praesidiis instructus, qualibus ante eum nemo, ad inter-pretandos libros animum adjecit: feliciter omnino, cumque Medicisinterpretandis plus operis impendisset, (*) filius ejus Isaac Aristotelem

Sc

(*) Vid, AbnJsarag, pag, 172.