EUSEBII RENAUDOTI
Lib. VI.
2s8
omnium deterrima illa ultima fuit, qvamvis recusa multoties & magni-fice Venetiis fuerit. De qva minutatim secundum diversa ultimae edi-tionis volumina egit diligenter Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispa-nica. Ubi illud tamen animadvertendum erit, laudari ab autore virumnostratem Clarillimum, qvi in Dissertatione de optimo genere interpre-tandi scripsit, se versionem Averrois qvorumdam librorum Arabicam di-ligenter cum Latina editione contulisse, reperisseqve fideliter consen-tientem. Illud cum vir clarissimus scriberet aretalogo cuidam fortassenimium detulit, nihil enim facilius ab lingvarum peritis, qvam summaArabici & Latini Averrois discrepantia agnoscitur ; neqve vir ille, qvemintime novimus, &si summa conditione celebris, Arabice tunc adeo scie-bat, aut scit etiamnum, nam adhuc vivit, ut vel commata duo nisi alienisoculis conferre posset. Verum id certissime constare debet, veteres A-verrois & Aristotelici textus versiones , qvL conjunctim extant, factasfuisse ad Arabica exemplaria : posteriores, Mantini, & Balmesii ad He-braica. Unde fraudi esse nemini debet, quod vir summus Joannes Vi-ves IibroV.de causis corruptarum artium scripsit de Averroe : Aristote-lem vero , quomodo legit , non in sua origine purum & integrum , non in lacu-nam Latinam derivatum , non enim potuit linguarum expers , sed de Latino inAmbicum transvasatum. Qvidqvid enim Aristotelis operum Arabice ver-sum fuit, in Oriente, non in Occidente, versum est, neqve ex LatinoCodice, sed primum, ut diximus, ex Graeco, Syriace ; tum ex utroqveArabice : Qvidqvid autem Abulfaragius & nonnulli alii dixerint de Ho-nainorum patris & filii in vertendis autoribus peritia & elegantia, qvamparum potuerint Syri in Aristotelis libris interpretandis fatis qvisqve in-telligit, cum difficultas eorum sive materia spectetur, sive oratio, acu-tisfimos qvoqve Graecos & in Philosophia consummatos tantopere exer-cuerit ; &si lingvam a pueritia familiarem haberent, essentqve ab omniGraecanica eruditione, qva' Arabibus prorsus incognita est, paratiffimi.Qvanta vero sit versionis illius Aristotelicae qvam Averroes commentariosuo explicare aggressus est inconcinnitas & obscuritas, vere & eleganterallato exemplo demonstrat eo qvem indicavimus loco Vives , qvemconsulere operae pretium erit.
20. Multa si opus esset ejusmodi specimina dari possent, ex qvi-bus Commentatoris illius, fama qvam usqve ad bonarum artium ex Grae-cis fontibus instaurationem apud nostros obtinuit parum digni, obscuritas
&