Band 
[Liber VI. Pars prima et altera.]
JPEG-Download
 

EUSEBII KENTAUDOTI

Lib.Vl.

afio

Theologos , qvi Philosophiam Theologiae, Aristotelieam praesertim,conjunxerant, ut initio tanqvam parum orthodoxi exagitarentur , Sctam ipsi qvam eorum discipuli in Scholis postea regnarent, ita & Judaeisillis contigerit, Nam Moses Maiemonides & alii Philosophi superiorestandem evaserunt, imo qvod haberent sua Hebraica lingva autores mul-tos , qvorum versiones Latina: intelligi vix poterant, qvod saepius excomparatione cum aliis non melioribus interpolata: fuissent, demum o-mnes fere autores Peripateticae doctrinae ex illorum libris aut commen-tariis publice praelegebamur. Averrois Sc Avicennae,Alfarabii,Algaze-lis, Avempace, & aliorum Latinae editiones ab iliis recognita: sunt, aut denovo factae, sicut ilice qvas ultima Aristotelis cum Averroe editio reprae-sentat ; donec tandem editis in Italia Graecis commentatoribus, Arabes& Hebraei ex Scholis Philosophice Medicinae facessere jussi sunt,

ij. Ut vero paucis verbis intellegatur, qvos potissimum autoreshaberent Judaei ilii Philosophi in pretio , qvosqve Arabice Sc Hebraicelegebant, referemus particulam Epistolae Mosis Maiemonidis ad Samu-elem filium Tybbon, qvae Hebraice extat in Collectione Buxtorfiana.Duos qvosdam libros qvi Aristoteli tribuebantur, Sc erant qvoddam Phi-losophia: compendium, rejicit ut spurios. Razis Metaphysica non pro-bat, qvia, inqvit, Medicus erat magis qvam Philosophus : nec aliter judi-cat de Ifaaco Istaelita vulgo dicto, qvi fundamentorum (f definitionum li-bros ediderat. Concludit ex recentioribus neminem in Logicis Alfara-bio praeferendum : mox Abubeker filium Elfaieg , vulgo Avempace.Ar istotelis libros legendos prae omnibus tanqvam omnis Philosophiae fun-damenta, qvidqvid novi autores habeant, accepisse ex Alexandro, The-mistio Sc Abenrached seu Averroe. Pythagoree, Hermetis, Procli &Por-phyrii libros veteris Philosophice specimina continere, sed in qvibus le-gendis tempus inaniter collocetur. Habent qvippe tum Arabes tumHebraei multa Pythagorae Sc Hermetis : de Porphyrio mirum qvod itajudicet, Isagoge qvippe ejus aeqvalem prope cum Aristotelis libris apudeos habet autoritatem. Platonis profunditatem laudat, sed parabolasscripsisse tantum ait, res scilicet abstrusas eleganter explicatas: nec mi-rum , nam vix qvidqvam Platonis transtulerunt, qvod qvam boni ele-gantiae Sc ingenii judices forent Syri, Arabes Sc Hebraei fatis ostendit.Verum Aristotelem sufficere, ut qvi omnia ab aliis ante fe tractata per-fectius exposuerit, & ad eum scienti» gradum pervenerit, qvi qvantum

humani