l 9 g JOANNIS STEPHANI Üb. VI. Cap.lX.
ra, inquit, remota providentia, & potestate divina prorsus nihil est,quia cum Natura nascentiam quandam dicere videatur, necesse est men-tem esse Divinam, quae rebus omnibus sua providentia nascendi princi-pium prabeat.
Huc accessere Mercurius ille ter maximus, Pythagoras, Plato: quosscimus naturam fecisse universale principium, vimque a prima caussa perCoeli motum in alia corpora omnia diffusam, quae etsi una sit, pro cor-porum tamen varietate siiscepta fiat diversa.
Huc etiam Seneca, 1) Plinius, Sextus Empiricus, & e recentiori-busScaliger concessere, naturam scilicet esse Deum ipsum, divinamquerationem toti Mundo, & singulis partibus insitam, omnesque recto or-dine gubernantem. Et me hercle cum universa haec mundi naturaomnia continens, & per cuncta rerum meabilis Solis, &: Lunae, cate-rorumque Siderum cursuram , temporumque vices, & ocearii recipro-cos temperans cestus, haneque rerum immensitatem rato ordine regenstam sapienter omnia gubernet, atque moderetur , fateri necessum est,Divina quadam mente architectatrice , & protectrice uti , qua omniarecta ratione administret, & providenter tueatur; Hac vero ipsius ratiolex est natura e summa mente, Deique numine profecta. Hinc Plato.Cum Deorum Sator, inquit, mundum, naturamque conderet, huic si-mul leges fatales indixit, m)
0 equi perpetua Mundum ratione gubernatTerrarum Coe lique Sator , qui temput ab <ev 0Ire jubet , stabilis que manens das cunUa moveri.
8. Absit tamen , ut cum Stoicis naturam cum Deo confundam, quiperinde ea differre scio, ac servum a Domino: Natura enim addicta, 6c ve-luti jugata materia; non potest, quin ejus in agendo imploret auxilium:At Deus immateriatus omnino, ut est supra fatum, ita supra naturam,quia extra motum, locum, & tempus (quibus affectionibus rebus caussamateriar inharentibus continetur fatum , & natura) quare cum liberri-mus sit» nec materia insitus, alius a natura esse videtur. Accedit, na-turam patiendi potius, quam agendi principium abAphrodifeo appella-ri, cui post Simplicium applausit D. Thomas hoc vel in Coelo verum esse
asse ve*
l ) Lib.4, de Eenef. cap, 7. Plin, lib. 1. caap.7. Scaliget cxcreit. adycrfus Cardanum 1, 7.
17.20.278.32;. 339 *
m) Boetiu« lib, 3. «le conf Philosoph.