Band 
[Liber VI. Pars tertia et quarta.]
JPEG-Download
 

7.0 ö JO ANNES STEPHANII Lib.Vl.Cap. IX.

qua: sunt supra diaphragma ; Nonnunquam significat Animam. UndeEpicureus Vates: q)

Spiritus eque feris humana in corpora transttInque feras noster :

Medici pro suo usu spiritum vocant substantiam astheream, minimiconspicuam caloris & facultatis sedem, animzeque cum corpore vincu-lum, primumque obeundce functionis instrumentum.

Spiritum hunc transmundani Philosophi multifariam, dum illudGeneseos, Spiritus Domini ferebatur super aquas , interpretantur. Qui-dam enim arbitrantur , r) eo Mosem aeris elementum indicasse, autventum, cujus status, atque reflatus admirabilis est reciprocratio, cujusest ingenium super aquas efferri, quod quidem verbum (ferebatur) in-dicat. Appellari autem Spiritum Domini volunt, vel quod a Deo im-missus esset, tunc enim naturales causse, quxstatus cierent, prasto ni-hil erant r seu quod ventus ille praepotens nimis, ac vehemens esset, Mo-sis enim mos est, ubi quippiam eximium significare vult, Dei nomen ad-jicere, ut cum Cedrus Dei, vel Civitas Dei dicitur.

4. Quidam haud ventum, aut aerem, at vim quandam vitalem s)& energiam, impressamque aquis foecunditatem intelligent : Nec eniminfrequenter mystica; pagina;, cum subitam quandam vim, & efficaci-am ad aliquid insigne patrandum significare volunt, Domini spiritu utun-tur ,ut cum dicitur, Spiritum Domini in Samsonem irruisse, & discerpsis-se Leonem. Quo spectat & illud, Spiritum Domini sustulisse Eliam, öcrapuiste Philippum. Idem vero Moses dicere voluit, in principio De-um vim indidisse aquis, ut intelligeretur, qusecunque postea facta fuis-sent, aliunde vjrtutem , nimirum ä Deo suscepisse.

y. Nec desunt, t) qui per spiritus, Angelos notari autument, quiCoelos, maxime primum mobile pernici celeritate cient. Quo signifi-catu apud Regium Vatem scribitur: Qui fatit Angelos suos stiritus. A-quarum autem nomine fignificari-Coelum, non est novum, nec insolens,siquidem Coelum hebraice appellatur schamain, ab aquis deducto vocabu-

q) OvidiusXV, MetamorphoC

r) Tertullianus adversus Hermogenem» cui applandit Theodoretus qusest. g,in Genesim,

s) Clirysostonuis Hom.J,

t) Cajetanus.