THEOLOGIA HIPPOCRATIS.
201
Io. Quare Coelum crystallinum, quod primum mobile credunt, quumfit pellucidum, äc perquam diaphanum, aquae nomine rite donari po-terit.
6. Avicennae Interpres u) Intelligentiam quandam comminiscitur se-cundum Deum nobilisiimam, quae singulis assistit, nostraque potissimumdirigit munera. Ab uno, inquit, (hoc ceu protritum axioma apud Poe-nos est) prout unum est, non provenit nisi unum, atqui uni Deo maxi-me congruit unum esse , quatenus unum, quum omnium Deus sit simpli-cissimus , atque purissimus actus, quare ä Deo non provenit nisi unum.Hoc autem non est nisi universalis Intelligentia exteris Intelligentiis secun-dum Deum abstractior, puriorque : quarum essentia, & energia nonmodo a Deo pendet, sed etiam ab hac superiore Intelligentia, quae Deumproxime est, atque adeo nobilissima. Huic sententix, Sacrx Geneseosverba accommodat (0* friritiu Domini ferebatur super aquas) unde confi-ci putat, atque concludi, spiritum hunc, quemlntelligentiamindigitat,ante terram, Zc aquam procreatum fuisse. Quod igitur ä DEO, in-quit, primum procreatum fuit, spiritus est, nempe spiritualis illa sub-stantia a corpore abstracta , quam Arabes Philosophi ä Deo primumemanasse, certo credunt. Peripatetici vero, qui mundum semperfuisse, & permansurum arbitrantur, Intelligentiam hanc proximi ä Deopendere dictitarunt.Avicennaautem hanc simplicem Intelligentiam ä Deoproductam plurium effectricem agnoseit, ä qua exterx Intelligentix,mundanaque cuncta vim inspirante Deo fiunt, & gubernantur. Prxter-ca homini foelicitatem, supremamque beatitudinem contingere ex animxcopulatione cum universali hac Intelligentia, qux dum hic agimus, huma-nx assistit animx, ceu lumen solis, vilui, existimat. Qux etsi ingenioseproferuntur, digna tamen sunt, in qux fiat acrior animadversio, nequeenim Philosophus, aut Theologus admitteret; sed nobis, qui alio pergi-mus, parcere, temperareque visum est.
7- Sunt denique, x) qui per spiritum tria intelligi volunt, nempe Spi-ritum Sanctum, ventum, sive, aerem, aut vitalem quandam creaturam,qua universus orbis visibilis commovetur, & continetur.
8. Platonici vero spiritum hunc animam Mundi nuncupant, queis ad-sensit Maro, y)
C c trimis i$
x) Augustinus.
y ) Virgil. 6. Acneit),